Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXV. AD REMEDIUM EPISCOPUM. Gratias pro charitatis muneribus agit: ad bonas actiones stimulat.
| 1 | Venerando Patri Remedio episcopo humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Acceptis charitatis vestrae muneribus multum laetati sumus de prosperitate vestra, seu quod memoriam nostri habetis; sperans me misericordia divina participem esse per vestras sanctissimas orationes. |
| 3 | Charitas vero inter amicos melior est auro, et fides inter absentes pretiosior est gemmis, ubi Deus tantummodo considerat et remunerat. |
| 4 | Vos quod vestrum est, diligentissime exsequimini, et accepta Dominicae pecuniae talenta multiplicate, ut cum gaudio ante conspectum summi regis venire digni efficiamini, et vocem illam audire desiderabilem: Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). |
| 5 | Nunc tempus est laborandi, tunc quiescendi; nunc promerendi, tunc remunerandi. |
| 6 | Fac ut sis, ut tibi veniat, quod vis. |
| 7 | Dilige diligentem te, quatenus ad beatissimam illius sessionem pervenire merearis et dicere: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Dei nostri (Psal. XLVII, 9), in qua est tota felicitas et nulla perturbatio, summa requies et sempiterna beatitudo. |
| 8 | Vestram omnipotens Deus sanctitatem in omni bono florere faciat, venerande Pater! |