monumenta.ch > Alcuinus > 173
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXII. AD EUMDEM. (Anno incerto.) Dolet de absentia, et gaudium significat ob nuntium restitutae Machario sanitatis. <<<     >>> EPISTOLA CLXXIV. AD REMIGIUM EPISCOPUM. Commendat illi negotiatorem in Italiam proficiscentem: animam vero Ioseppi illius orationibus.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXIII. AD IOSEPPUM. Condolet ob infirmitatem corporis, et excitat ad patientiam. Commendat se orationibus; hortatur ad renovationem domus Dei, etc.

1 Dilecto filio Ioseppo, Albinus salutem.
2 Doleo de dolore corporis tui, sed gaudeo de felicitate animae tuae.
3 Quia flagellat Deus omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6).
4 Occidit et vivificat; vulnerat et medetur (Iob. V, 18).
5 Spes praemii solatium tibi sit laboris.
6 Hi dolores cito finiuntur, praemia patientiae nunquam.
7 Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in sanctis (Rom. VIII, 18).
8 Quapropter cum gratiarum actione immola Deo sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14).
9 Non est haec tribulatio poenalis, sed propitiatio venialis.
10 Aurum in fornace per ignem coquitur (Prov. XXVII, 21), ut purius exeat: sic anima corporali tribulatione, ut mundior procedat ad vitam.
11 Disciplina Domini non debet cuiquam esse disciplina; sed hilariter accipiat quod pius medicus salubriter immittit.
12 Inter flagella pietatis, orationes humilitatis ad Deum dirigantur, ut qui misericorditer castigat, clementer ignoscat, ut salus aeterna patienti proveniat.
13 Nostri quoque memor sedulas pro nobis fundere preces non cessa, quatenus divina nobis provideat clementia perpetuae conversationem prosperitatis.
14 Adhuc dubio stamine pacis sub tegmine causa texitur, et dum plenum perficitur vestimentum, mox ad induendum vestrae dirigetur fraternitati.
15 Valde placet quod domum Dei renovare coepisti: stude ut et istam perficias, et alteram, de qua praesens dixi.
16 facias consecrari: ut pro duplici Dei honoris labore multiplicem merearis accipere mercedem.
17 Vivas, vigeas et valeas feliciter, fili charissime!
Alcuinus HOME

bnf1096.42 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.93 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik