Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXXII. AD EUMDEM. (Anno incerto.) Dolet de absentia, et gaudium significat ob nuntium restitutae Machario sanitatis.
| 1 | Sanctissimo nobisque cum summo honore nominando Patri Machario humilis levita Albinus salutem. |
| 2 | Ex quo vestra mihi innotuit charitas, familiari quadam flamma in corde meo efficacius haec eadem ardebat, ita ut mens mea respondebat mihi: charitate vulnerata sum ego: sed nunc quodam modo amarum est, quod olim dulciter sapuit in pectore meo. |
| 3 | Nam longa absentia dulcissimi vultus vestri torquet animi mei secretum, et collocutio sapientiae vestrae suavissima meam fatigat memoriam, non audiens desideratissimum oris vestri eloquium, et suavissimam cordis fraternitatem, quae spirare solebat in auribus meis verba salutiferae collocutionis, memor illius commatici elogii: Quid dulcius est quam habere amicum, cum quo possis omnia loqui, sicut tecum? |
| 4 | Sed recedant querimoniae, ubi emendationis efficacia fieri non aestimatur; patienter supportetur, quod humanae necessitatis fragilitas cogit sufferri, et fiat mentium dulcis praesentia, ubi est facierum tristis absentia, et volet saepius charta charitatis alis pennata, implens officium linguae, pandens fraterni amoris secretum, et paterni affectus filio demonstratura dulcedinem, ne longa taciturnitas oblivionis rubigine maculetur. |
| 5 | Dum semper cupidus vestram audire prosperitatem, advenientesque saepius interrogans, quid de meo mihi nuntiarent Machario, subito prae tristi fama prosternatus, infirmitatis vestrae totis dolens praecordiis spectavi [exspectavi], quando mihi optata legatio sanitatis vestrae veniret; quando, qui erigit elisos, sanaret contritos corde, et verteretur tristitia mea in gaudium, quod nunquam utinam auferatur a corde meo, in quo semper vobis perpetuam opto prosperitatem et salutem: quam audiens a narrantibus, vobis redditam esse, magna me fateor laetitia affectatum esse, quia quod diu optabam, Deumque devotius deprecatus sum, audire merui. |
| 6 | At nunc, charissime fili, frater, pater, et amice, Deo gratias agamus assiduas pro omnibus bonis, quae nobis largitus est, te sanitati restituens, et me gaudio perfundens. |
| 7 | Facientes faciemus voluntatem illius, in quo solo salus est, et vita, indeficiensque felicitas. |
| 8 | Hunc amemus, praedicemus et colamus, quia haec est vita aeterna. |
| 9 | Igitur in carnali desiderio mundo vivere mors est, non vita. |
| 10 | Sola tantummodo vera est vita, vivere Deo, sicut ipse de se ait: Ego sum via, veritas, et vita (Ioan. XIV, 6): via, per quam itur; veritas, ad quam pervenitur; vita, in qua statur. |
| 11 | Feliciter vivas, fili, frater, pater et amice in aeternum! |