Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXX. AD RIGBODUM EPISCOPUM QUI ET MACHARIUS. Dolet de amici absentia.
| 1 | Dilecto Patri Machario, humilis levita Albinus salutem. |
| 2 | Charitatis dulcedinem litterarum officia implere non possunt, tamen qualecunque [Cod. Sal., aliquod] lumen illius ostendere nituntur. |
| 3 | Sicut digito praesens homo ostenditur, ita litteris absentis charitas demonstratur. |
| 4 | Fateor, meae mentis dilectio tui taedet absentiam: essetque aliquod amoris refrigerium, si vel tui cordis affectum per alterius [Cod. Sal., altius] audirem os; vel cum litteras legerem, quem ardentius cuperem, intelligerem. |
| 5 | Non disiungat saeculum quos Christi charitas coniunxit. |
| 6 | Et veniat per eum optata dies videndi [Canis., vivendi], qui omnes dies creavit ad videndum. |
| 7 | Multa tecum habuissem [utilia] conferre, si tuae collocutionis [Cod. Sal., conlationis] familiaritate uti valuissem. |
| 8 | Veniet tempus, dum vult ille qui disponit omnia tempora, [ut te] cum omni charitatis dulcedine [videre valeam]. |
| 9 | Valeas fili, frater et amice. |