Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIX. AD PONTIFICEM RIGBODUM TREVIRENSIS CIVITATIS COGNOMENTO MACHARIUM. Conqueritur de absentia amici, et intermisso commercio epistolico. Reprehendit in eo nimium amorem Maronis.
| 1 | Pio Patri et amico charissimo Machario monacho et pontifici, Flaccus [Cod. Sal., Filius] Albinus in charitate Christi salutem. |
| 2 | Quod Deus coniunxit, saeculum non separet [Can., separat]. |
| 3 | Ecce qui venit ignem mittere (Matth. XIX, 6) in corda suorum, ille faciat ardere quod incendit: nec flumina infidelitatis obruent ignem, qui in altari Dei die noctuque ardere praecipitur: nec alienum quislibet audeat ignem portare in tabernaculum spiritale, ne occidatur ab eo qui suum semper ardere iussit (Luc. XII, 49). |
| 4 | Quis est ignis Dei, nisi charitas (Cant. VIII, 7)? |
| 5 | Et quis alienus, nisi amor saeculi? |
| 6 | Ideo duo servati sunt ex filiis Aaron propter duo praecepta charitatis; et duo perierunt propter saeculi amorem et amatorem illius (Levit. X, 1, 2). |
| 7 | Optimam partem elegit sibi Maria, quae non auferetur ab ea (Luc. X, 42). |
| 8 | Amemus quod non auferetur [Cod. Sal., aufertur], fugiamus quod auferri potest. |
| 9 | Impium est, diligentem non diligere, et retribuenti non retribuere. |
| 10 | Quid retribuit nobis Deus? |
| 11 | Retribuit nobis pro malis nostris bona sua: retribuamus ei pro bonis suis bona nostra. |
| 12 | Quae sunt bona nostra, nisi ut diligamus eum, et mandata eius observemus? |
| 13 | quae sunt mandata illius, nisi ut diligamus invicem? |
| 14 | In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII, 40). |
| 15 | Cur ista tam longo repetita principio, nisi ut scias ardorem cordis mei? |
| 16 | Pene mihi melius esset, te pauperem habere praesentem, quam divitem absentem. |
| 17 | Quid mihi divitiae, si non habeo quem amo; si non considero quem desidero? |
| 18 | tua potentia mihi est miseria. |
| 19 | Ubi est dulcissimum inter nos colloquium? |
| 20 | Ubi sacrarum litterarum studium desiderabile? |
| 21 | Ubi laeta facies, quam conspicere solebam? |
| 22 | Ubi communio charitatis, quam fraternus amor hinc inde exercuit? |
| 23 | Ubi saltem memoria nominis nostri? |
| 24 | Ecce totus praeteriit annus, quo nec litterarum consolatio oculis advenit, nec salutationis officium auribus insonuit. |
| 25 | Quid peccavit pater, ut a filio oblivisceretur? |
| 26 | Quid magister, ut discipulus neglexerit eum? |
| 27 | Forte exaltatio saeculi dedignata est nomen magistri in illo? |
| 28 | Aut peregrinatio mea viluit in oculis tuis? |
| 29 | Aut amor Maronis tulit memoriam mei? |
| 30 | O si mihi nomen esset Virgilius! |
| 31 | tunc semper ante oculos luderem tuos, et mea dicta tota pertractares [Can., perscrutareris] intentione, et iuxta proverbium illius essem apud te Tunc felix nimium, quo non felicior ullus.
|
| 32 | Quid faciam? |
| 33 | An meam doleo infelicitatem, quia non sum quem diligis? |
| 34 | An tuam laudo sapientiam, quia diligis illum, qui non est? Flaccus [Canis., filius] recessit, Virgilius accessit, et in loco [Can., locum] magistri nidificat Maro? |
| 35 | Hoc dolens dictavi, vel propter oblivionem mei, vel propter absentiam tui, paululum ferociori pumice chartam terens, ut vel iratus aliquid rescriberes: quia bos lassus [Can., laesus] fortius figit ungulam. |
| 36 | Incipe vel defendere te, vel me offendere, ut intelligam studium, in quo otium istius anni exercuisti; et quo thesauro cor impleris tuum, pande nobis, ut tecum gaudeamus in bono tuo. |
| 37 | Utinam Evangelia quatuor, non Aeneades duodecim, pectus compleant tuum, ut ea te vehat [Edit., et te avehat] quadriga ad coelestis regni palatium, ubi est honor indeficiens et regnum sempiternum, ubi pro me intercedere, credo, memor eris; quia te, ut illuc venires, exhortari gaudebam. |