| 2 | Dulce mihi est saepius tuae scribere reverentiae, Pater optime, si portitorum fides et opportunitas adfuisset; tamen si charta non currat, charitas non dormitat, sed suaviter vigilat, et salubriter memorat paternitatis vestrae pietatem, qua me, licet minus dignum, in filii dignitatem suscepisti, familiaritate fovisti, admonitione roborasti; quae omnia pius cunctorum remunerator bonorum aeterna sibi mercede retribuere dignetur. |
| 3 | Liudgarda vero femina religiosa, Deo fidelis et regi, scutellam argenteam et unum storacem in elymosinam sui vestrae sanctitati direxit, ut videatur dividendum, secundum voluntatem Dei: et quia ego filius tuus mediator in hac legatione sum, obsecro ut eam in filiae dilectionem suscipere digneris; habet enim voluntatem bonam prodesse servis Domini et sanctae suae Ecclesiae. |