monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167
    >>> EPISTOLA CLXVIII. AD PETRUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno incerto.) Gratitudinem suam significat ob paternam benevolentiam; Liudgardam commendat, a qua ei dona mittuntur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXVII. AD PETRUM ARCHIEPISCOPUM. Commendat se paternis affectibus et sacris orationibus.

1 Dilectissimo in Christo Patri Petro archiepiscopo, Albinus aeternae beatitudinis salutem.
2 Memor dulcissimae humilitatis et dilectionis vestrae, ingemisco absentiam illius, cuius charitatis flamma in corde ardescit filii.
3 Quanta est huius saeculi infelicitas, quae tam charos disiungit amicos, quae filium separat a patre.
4 O si pennas aquilae habuissem, ut altitudines Alpium velocior Euro transvolare valuissem!
5 quam cito ante paternos stetissem pedes, ut refrigerarem ex paterna visione pectoris mei ardorem.
6 Sed quia hoc fieri non valet, induamur nos duplicis charitatis pennis: simus in Christo semper praesentes, qui sumus in saeculo absentes.
7 Quid est charitas, nisi unitas animorum, dicente ipsa Veritate, dum pro suis oraret ad Patrem: Pater, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Ioan. XVII, 11)?
8 Ego vero filius tuus obsecro te per eius misericordiam, qui haec dixit, ut in sanctissimo paternae memoriae thesauro filii tui Alcuini nomen habeas reconditum, et inter dignissimas Deo oblationes orationum tuarum, vel semel, ore proferas.
9 Quanta tibi, Pater optime!
10 apud pietatis remuneratorem Dominum Christum remanet merces, si me peccatorum ponderibus praegravatum ab iniquitatis oneribus paternae misericordiae precibus sublevare coneris.
11 Fateor me tantae auctoritatis degenerem esse filium; tamen iunioris filii qui a patre in longinquam recessit regionem, roboratus exemplo audeo dicere: Pater peccavi in coelum et coram te; ideo non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV, 21).
12 Et te credo paternae memorem pietatis, laetis revertenti occurrisse amplexibus: prudentiam quoque tuam recordari beatissimi Iob pro filiis dilectionis [Al., devotionis], qui quotidie pro illorum prosperitate Deo sacrificia offerre studuit (Iob. I, 5), valde desiderans, quos saeculo genuit Deo enutrire.
13 Ideo in omnibus tentationibus, tanquam aurum in fornace probatus inventus est (Sap. III, 6).
14 Laus enim patris in salute exstat filiorum, et merces pastoris in multiplicatione gregis accrescit.
15 Nam et ipse princeps pastorum post resurrectionis gloriam beato Petro, ob confessionis trinae in suo amore soliditatem, pascendas oves, quas pio redemit sanguine, commendavit (Ioann. XXI).
16 Tuum est, Pater sancte, absentes precibus adiuvare, praesentes verbis erudire, exemplis confortare, ut paterna pietas et pastoralis devotio omnibus prosit in salutem. Patres igitur filiis thesaurizare solent (II Cor. XIII, 14); tu vero beatitudinis thesauros tuis relinque nepotibus, ut per longas ecclesiasticae eruditionis series coelestis regni gloria tibi semper augeatur.
17 Opto, si fieri valeat, quatenus me tuae paternitatis litteris reficias, ut aviditatis meae oculis legam, quod auribus audire voluissem, si forte fieri potuisset [Al., valuisset].
18 Concessum est enim humano generi pectoris arcana chartis mandare, et litteris innotescere tacentibus quod lingua non valet loquente.
19 Nam et beatus Paulus apostolus absentes filios piis admonitionibus [Al., pietate admonitionis] saepius erudire solebat, ut quotidiana litterarum lectio aeternam patris praeceptorum, mentibus filiorum infigeret memoriam.
20 Sanctitatis vestrae auctoritatem divina pietas ad exaltationem et gaudium sanctae suae Ecclesiae longaeva prosperitate custodire dignetur, Pater dilectissime!
Alcuinus HOME

bnf1096.73 bnf2183.103 bnf12292.176 csg271.75 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik