monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12
Alcuinus, Epistolae, 166, XI. <<<    

Alcuinus, Epistolae, 166, XII.

1 Haec et eiusmodi, reor, inculcanda simplicibus; eo quod ignorantia veritatis cogat errare quamplurimos.
2 Porro veritate manifestata contrarii confundentur, amici solidabuntur, universi vero pariter excusatione carebunt.
3 Ista, supplico, dignanter ac diligenter inspicite.
4 Vestrae siquidem fidelitatis immensitas parvitatem meam reddit impatientem pro vobis, facit etiam supra vires audentem.
5 Enim vero fidem non perdit, nisi qui nunquam habuit.
6 In cuius manu sunt reges et iura regnorum, ipse coronas vestras multiplicet, tueatur, obumbret.
Alcuinus HOME