monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7
Alcuinus, Epistolae, 166, VI. <<<    

Alcuinus, Epistolae, 166, VII.

1 Hic si veritas quaeritur, non est incognita; si ratio, non est ambigua; si auctoritas, non est incerta.
2 Quoniam et auctoritas supereminet, et ratio patet, et veritas abscondi non potest.
3 VIII. Tripartita distributione videntur ista omnia includi, consulentium scilicet, ac nocentium, et eorum qui sic inter utrosque semper ambigui sunt, ut quos obtinere perspexerint, eis se continuo socient.
4 Sunt ergo consulentes utiliter adiuvandi, resistentes autem viriliter obviandi; dubii vero vel rationabiliter attrahendi, vel circumspecte dissimulandi; cunctisque monstrandum, nec auctoritatem posse corrumpi, nec rationem vinci, nec veritatem penitus superari.
Alcuinus HOME