| 1 | In nomine Dei Christi Salvatoris mundi. |
| 2 | David Christo Domini Albinus perpetuae pacis et prosperitatis in Domino salutem. |
| 3 | Sapientia est, ut philosophi definierunt, divinarum humanarumque rerum scientia, quam, excellentissime imperator, religiosissima vestrae humilitatis prudentia diligenter ab hominibus requirere assuescit, ut omnium sensus proprio cordis thesauro infundat, quatenus de hoc abundantissimo divitiarum gazophylacio iuxta evangelicum scribam nova et vetera (Matth. XIII, 52) proferre valeat. |
| 4 | Quocirca cuiusdam sapientis Graeci interrogationem, de pretio salutis humanae, cui daretur, inquirentis nostrae parvitatis ingenio [Cod. Vat., ingeniolo] dirigere studuistis, non, ut optime novi, ignorando, sed probando, quid nostrae parvitatis intellectus exinde sensisset, vel a magistris didicisset. |
| 5 | Quod pretium, cui daretur, sapiens ille praedictus a quibusdam catholicae eruditionis filiis in palatio inquirere dicitur; et, ut visum est eius sapientiam audientibus, velle eum astruere huius pretii acceptricem esse mortem; putans, redemptionem esse non posse, nisi forte esset, qui pretium recepisset ab emptore, atque aliquid sui iuris emptori pro pretio tradidisset accepto; hoc ipsum quoque apostolicae auctoritatis sententia confirmare nisus, quia dictum est: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14). |
| 6 | Ad cuius quaestionis profunditatem, ne quid temere dicam, sensibus Patrum respondere ingrediar, atque eius obscuritatem, si respondere vel, in [F. leg., vellem] magnitudine libri opus erit, tamen ita temperabo calamum, ut longioris epistolae modum non excedat. |
| 7 | Primo quaerendum esse video de qua morte beatus Apostolus testimonium protulisset, sive de diabolo, qui saepe mortis nomine designatur; vel de peccato, quod est mors animae; aut etiam de morte carnis, quae est poena peccati (Rom. V, 12, et VI, 23)? |
| 8 | Deinde de pretio salutis nostrae, quidquid eius gratia nostro suggerit animo, qui pro nobis illud pretium obtulit, dicemus. |
| 9 | De peccato quidem disputans Apostolus hoc subinfert testimonium dicens: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. |
| 10 | Si de morte carnis solummodo intelligendum putaret, utique dixisset: Regnavit mors ab Adam usque ad illum diem, de quo [alio loco] idem ait: Novissima inimica destruetur mors (I Cor. XV, 26), quam adhuc in carne nostra regnare dolemus. |
| 11 | Unde et ipse Apostolus ait: In hoc enim ingemiscimus praegravati, quia nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur hoc, quod mortale est, a vita (II Cor. V, 4). |
| 12 | Proinde aliud quoddam genus mortis his verbis Apostolum significare putamus, quod regnasse dictum est ab Adam usque ad Moysen: id est, usque ad ultima tempora legis et initium gratiae, quae hoc regnum mortis destruxit. |
| 13 | Mors vero, de qua dicitur: Regnavit mors ab Adam, illa est sine dubio, de qua propheta ait: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). |
| 14 | Huius vero regnum mortis gratia adveniente destructum est, postquam Christi sanguis chirographum, quod peccata nostra scripserunt, delevit (Col. II, 14), affigens illud cruci: interficiens inimicitias in semetipso (Ephes. II, 16), quae erant inter Deum et hominem. |
| 15 | Sed hoc mortis genus nullum habuit in Christi anima Redemptoris nostri regnum, quia nunquam illa peccavit; ideo nec moriebatur. |
| 16 | Si vero Christus peccatum non fecit, quod est mors animae; et caro eius damnato mortis aculeo cum triumphi gloria surrexit de sepulcro: cui mors ultra, ut dicitur, non dominabitur (Rom. VI, 9): ubi est pretium, quod mors sibi traditum esse gloriatur? |
| 17 | Quare non tenuit, si iure emptionis accepit illud? |
| 18 | Nec statim consequens est ut pretium illi detur, a quo aliquid redemptum esse dicitur. |
| 19 | Propheta enim precatus est Deum ut se redimeret ab angustiis (Psal. CXVIII, 143), nec tamen aliquid Deo, unde angustiis, quibus Propheta angebatur, pretii tradidisse dicendum est. |
| 20 | Item dicitur in alio psalmo: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, de regionibus congregavit eos (Psal. CVI, 2). |
| 21 | Neque enim Deus omnipotens toties [Cod. Vat., totis] pretium dedit gentibus vel regibus [vel inimicis] quoties populum suum redemit ab eis. |
| 22 | Item in alio psalmo: Et redemit nos de manu inimicorum nostrorum (Psal. CXXXV, 24). |
| 23 | Si ad historiam attendas, nullum pretium Aegyptiis dedit, quando Hebraeos de manibus eorum, sanguine mystici agni, liberare dignatus est (Exod. XII, 13). |
| 24 | Atque hic considerandum esse putamus cui iste agnus in redemptionem populi Dei immolatus esset, Domino Deo misericordissimo, vel Pharaoni regi impiissimo? |
| 25 | vel quos sanguis illius superliminaribus illitus defendisset ab angelo percutiente (Ibid., vers. 23)? |
| 26 | Nunquid carcer propriam habet in puniendos per se potestatem? |
| 27 | aut aliquis carceri dat pretium redimendi vinctos ex eo? |
| 28 | aut gladio ultori scelerum munera non nocendi occidit [ Cod. Vat., munera non occidit; forte leg. |
| 29 | , non nocenti munera accidunt], et non magis iudici, qui habet potestatem ligare vel solvere, occidere et vivificare? |
| 30 | Si igitur propter nomen redemptionis, quod sancta solet Scriptura saepius pro nostra ponere liberatione, vult ille sapiens, necessariam esse in salute nostra venditionem, atque emptionem cum morte dicere, ubi prior emptio esset, ut ex ea priore secunda reemptio (ut ille interpretatur) iuste dici valeat? |
| 31 | (Quod vero dicimus recreatio, vel reformatio, ideo dicimus quia fuit prima creatio et formatio, quando homines creati sunt atque formati.) Nullatenus ita intelligi potest redemptio, quasi quaedam esset emptio ante: nec etiam hoc, quod dicitur redemptio, ad emptionem tantum pertinet, quantum ad liberationem, sicut superius ostendimus; quod et ipsius Domini verbis probari potest, ubi ait: Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). |
| 32 | Quis audet dicere animam illam sanctam, immaculatam, segregatam ab omni peccato, morti datam esse? |
| 33 | Magis videamus cui haec in redemptionem nostram daretur. |
| 34 | Refert beatus Lucas evangelista Deum Iesum in cruce clamasse: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspiravit (Luc. XXIII, 46). |
| 35 | Spiritus et anima diversa sunt nomina; sed his testimoniis Domini una esse res agnoscitur. |
| 36 | Non igitur aliqua necessitate coactus, sed propria voluntate, tradidit, dum voluit, spiritum. |
| 37 | Sive animam sive spiritum dicamus: Patri commendavit, et tradidit in redemptionem nostram, sicut ante praedixit, ubi ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Ioan. X, 18). |
| 38 | Animam vero suam Christus pro nobis posuit, et quando voluit, posuit; et quando posuit, Patri commendavit; et iterum, quando voluit, sumpsit eam. |
| 39 | Ponere ergo animam, mori est. |
| 40 | Caro posuit animam, et caro iterum sumpsit eam potestate inhabitantis Verbi Dei in eo. |
| 41 | Quod hic dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam; ibi [Edit., ubi] dictum est: Inclinato capite tradidit spiritum (Ioan. XIX, 30). |
| 42 | Qui spiritus anima est, quam posuit Christus dum voluit. |
| 43 | In se enim potestas erat, non in morte, quando poneret animam, quando iterum sumeret eam. |
| 44 | Quid vero in Redemptore nostro mors potestatis habuit, dum omnia propria voluntate perfecit, quae nostrae salutis causa communi cum patria [F., Patre] voluntate, gerere disposuit? |
| 45 | Igitur de dormientis Adam latere Eva, quae interpretatur vita, formata est (Gen. II, 21); sic de Christi latere dormientis in cruce prolatum est Ecclesiae pretium. |
| 46 | Unde et ipse per Prophetam: Ego dormivi, inquit, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus suscepit me (Psal. III, 6). |
| 47 | Nisi forte quislibet audeat dicere quod sanguis Christi, qui effusus est lancea militis in terram (Ioan. XIX, 34), morte [F., morti] remansisset quasi pretium. |
| 48 | Audiat quid beatus Augustinus in libro IV pulcherrimi operis de sancta Trinitate (Cap. 3) sentiat. |
| 49 | Dicit enim post congruam de morte Christi disputationem: « Et unus ex discipulis, etiam cicatrices eius contrectans, exclamavit dicens: Dominus meus et Deus meus (Ioan. XX, 28). |
| 50 | Et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in ea, quod suos exhortans dixerat: Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). |
| 51 | Verum si capilli sanctorum non peribunt, quanto magis nec sanguis Christi? |
| 52 | » Similiter beatus Fulgentius (Lib. III ad Trasimundum regem, cap. 34) de tota humanitate corporis Christi ascendentis in coelum testimonium tale in libro de fide Christiana proferens: « Postea, inquit, quam posuit animam, et resumpsisset secundum totam humanitatem suam, in coelum ascendit, et in dextera Dei sedisset [sedet]. |
| 53 | » Redemit enim nos diversas sustinens iniurias et passiones, vincula passus, alapis caesus, flagellis verberatus est. |
| 54 | Redemit utique sanguine passionem. |
| 55 | Ad postremum redemit nos, miracula resurrectionis ostendens, sicut dixit Apostolus cuncta complectens: Magno pretio redempti estis (I Cor. VI, 20). |
| 56 | Quis vero illud accepisset tam potens pretium, audiamus quid Cassiodorus eximius interpres Psalmorum dixisset de eo versu: Redemptionem misit Dominus populo suo (Psal. CX, 9). |
| 57 | « Convenienter enim, ait, dicitur, Redemptionem misit, quoniam hoc videbantur indigere captivi. |
| 58 | Sed tale pretium fuit, quod non tyrannus sumeret, sed ille qui absolvebatur acciperet. |
| 59 | Lucratus est captivus redemptionem suam, et ipse magis inde ditatus, qui tenebatur obnoxius, et tyrannus damnatus, qui tenebat eum. |
| 60 | » Sed quaerendum est diligentius atque merito intuitu inspiciendum, an iustius dicatur mortem a Salvatore nostro suscepisse pretium, an ipsam mortem pretium esse redemptionis nostrae. |
| 61 | Audiamus quid beatus Augustinus inde dicat [Cod. Vat., indicat] in libro quarto de sancta Trinitate (Cap. 12, in fine), ubi plurima disputabat de poenali et iustissima miseriae nostrae, et non debita Domini nostri Iesu Christi morte. |
| 62 | « Ad mortem, inquit, per peccatum venimus, et ille per iustitiam. |
| 63 | Et ideo cum sit mors nostra poena peccati, mors illius facta est hostia pro peccatis. |
| 64 | » Similiter alio capitulo eiusdem libri de morte Christi ita dicit (Cap. 13, n. 17): « Neque enim cuiusquam iure potestatis exutus est carnaliter [Leg., carne], sed ipse se exuit. |
| 65 | Nam qui posset non mori si nollet, [procul dubio] quia voluit, mortuus est. |
| 66 | Et ideo principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eas in semetipso. |
| 67 | Morte sua quippe uno verissimo sacrificio pro nobis oblato; » et caetera quae mirabiliter prosequitur de eadem re. |
| 68 | Item post pauca, in eo capitulo, cui talem proposuit [titulum]: De sacrificio perfecto et vero quod ipse pro nobis Salvator effectus est, lucidissime ostendit qui esset sacerdos et quod sacrificium, pro quibus, vel a quo oblatum esset. |
| 69 | Ait enim (August., loc. cit., cap. 14): « Quis ergo tam iustus et sanctus sacerdos quam unicus Dei Filius, qui non opus haberet per sacrificium sua purgare peccata, nec originalia, nec ex humana vita quae adduntur? |
| 70 | Et quid tam congruenter ab hominibus sumeretur, quod pro eis offerretur, quam humana caro? |
| 71 | Et quid tam aptum immolationi, quam caro mortalis? |
| 72 | » Et paulo post: « Quid tam grate offerri et suscipi possit, quam caro sacrificii nostri corpus effectum sacerdotis nostri; ut quoniam quatuor considerantur in omni sacrificio, cui offeratur, a quo offeratur, quid offeratur, pro quibus offeratur, idem ipse unus verusque mediator per sacrificium pacis reconcilians nos Deo unum [Cod. Vat., unicum] cum illo foret, cui offerebat, unum in se faceret, pro quibus offerebat, unus ipse esset, qui offerebat et quod offerebat. |
| 73 | » Nonne perspicuum est his verbis beati Augustini bene intellectis, cui hoc sacrificium obtulit? |
| 74 | Nisi forte quis audeat dicere, aliud esse sacrificium quod Deo Patri oblatum est, aliud pretium quo redempti sumus. |
| 75 | In omnibus iniuriis, opprobriis ac passionibus, quas unicus Dei Filius sustinuit pro nobis, quid gestum est, nisi oblatio pro peccatis nostris, nisi pretium redemptionis nostrae? |
| 76 | Et superfluum videtur quaerere quis hanc oblationem vel hoc pretium accepisset, dum beatus Paulus in tertium raptus coelum tale de eo, qui est sacerdos et hostia, pretium et oblatio, proferre testimonium non timuit, qui semetipsum, dicens, pro nobis obtulit sacrificium Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). |
| 77 | Et quod vita venerit ad mortem testatur idem Augustinus in quinquagesimi octavi psalmi tractatu (Serm. 2, n. 4): « Quid autem fecerunt, inquit, in Christo? |
| 78 | Non vitam, sed mortem occiderunt. |
| 79 | Exstincta quippe morte, vita resurrexit. |
| 80 | » Ipse vero Salvator noster, in quantum medicina est et salus, nobis datus est, sicut dicitur a propheta: Filius datus est nobis, et factus est principatus eius super humerum eius (Isai. IX, 6). |
| 81 | Scilicet Isaac crucem portavit in humeris ad immolationem sui. |
| 82 | Idem sacerdos et sacrificium Deo Patri a semetipso oblatus pro salute nostra in odorem suavitatis. |
| 83 | De quo Propheta Dominum iurasse dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). |
| 84 | Quod testimonium beatus Cyprianus doctor egregius et martyr gloriosus ita intelligi voluit (Epist. 63): « Nam quis magis, inquit, sacerdos Dei summi quam Dominus noster Iesus Christus, qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, [suum] scilicet corpus et sanguinem. |
| 85 | » Pro nobis obtulit, ut nos eo redimeret sacrificio. |
| 86 | Utrumque, et pro nobis obtulit hoc sacrificium, et nobis dedit in memoriale sempiternum, sicut in Evangelio legitur: Et accepto pane, inquit evangelista, gratias egit et fregit, et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum quod pro vobis datur. |
| 87 | Hoc facite in meam commemorationem. |
| 88 | Similiter et calicem postquam coenavit dicens: Hic est calix Novi Testamenti in sanguine meo, quod pro vobis fundetur (Luc. XXII, 19, 20). |
| 89 | Idem itaque victor et victima, et ideo victor quia victima. |
| 90 | Idem itaque sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos quia sacrificium. |
| 91 | In ea quippe natura sacerdos, quia sacrificium, excelsior coelis factus, semper vivus interpellasse (Hebr. VII, 25, 26) pro suis. |
| 92 | Idem ipse potens cum Deo Patre et Spiritu sancto vitam credentibus in se. |
| 93 | Idem Deo et vivo unigenitus Dei Filius Dominus noster Iesus Christus, cuius laus et gloria in saecula sempiterna. |
| 94 | In Patris et Nati, Paracliti et nomine magno Sit tibi prosperitas, gloria, vita, salus. |
| 95 | O mi dulcis amor David, in secla valeto. |
| 96 | Sit laus, lux, virtus, Christus ubique tibi. |
| 97 | Fortassis Atheniensis sophista ex academica schola huiusmodi protulit quaestionem; cum quo Platonicis paulisper liceat argumentis verba conserere. |
| 98 | Porro beatum Paulum legimus cum stoicis disputare, ut eorum eos disciplinis ab errore in viam veritatis transduceret. |
| 99 | Nam et populus Dei, redimendus a servitute durissima, Aegyptiacis ditatus divitiis, ducem a Deo directum secutus, ex quibus in tabernaculi aedificationem plurima Deo dona obtulit. |
| 100 | Cur non tam praeclaris eruditus exemplis dialecticos illi quaestionario proponimus syllogismos, ut suorum sauciatus armis in catholici exercitus libens castra recurrat. |
| 101 | Dic, rogo, dic, doctor prudentissime! |
| 102 | utrumne mors sit substantia? |
| 103 | Quatenus videamus, si digne dici debeat tantum eam suscepisse praemium [Cod. Vat., suscepit pretium]. |
| 104 | Igitur si mors substantia est, creatura Dei est, quia nulla est substantia, nisi aut ipse sit, aut a se creata. |
| 105 | Si vero a Deo creata mors est, inter opera sex dierum eam esse creatam nemini dubitare licet; quia ipse creator, ut sancta refert historia, sexto die consummavit opera sua et in septimo requievit ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). |
| 106 | Si igitur inter illos sex dies mors creata esse non invenitur, utique creatura non est. |
| 107 | Et si creatura non est, ergo nec aliquid substantia. |
| 108 | Nec plane, quidquid nomine mortis significari videtur, prius fuit quam homo peccasset. |
| 109 | Quae est originalis peccati poena, inter originales creaturas condita? |
| 110 | Atque ideo nec recte creatura dici posse probatur. |
| 111 | Si vero hac dialectica praefatus magister ratione credendum non aestimet, mortem non esse creatam, Dei vel sanctae Scripturae testimonio credat, quae dicit, ut legitur: Dominus mortem non fecit (Sap. I, 13). |
| 112 | Igitur si Dominus eam non fecit, utique, ut diximus, nec creatura est. |
| 113 | Nec aliud videtur esse mortem, nisi absentiam. |
| 114 | Quia ubi vita a iuventute [F., vivente] recedet, ibi erit illud quod mors dicitur; sicut tenebrae nil aliud sunt, nisi absentia lucis. |
| 115 | At si mors creatura non est, ut vere divinarum testimonio litterarum, vel argumentorum rationabili necessitate probatum est, quomodo accipere potuit pretium omnibus creaturis excellentius. |
| 116 | Quidquid in Domini Salvatoris nostri passione diabolica invidia vel Iudaica perfidia gestum esse legitur, hoc totum fuit divinae pietatis dispensatio, usus eorum malitia in se [F., suae] bonitatis effectum nostraeque salutis profectum. |
| 117 | At quidquid diabolus per eorum carnificas manus suis [F., iuris] gessisse putavit, hoc totum illius qui passus est, voluntaria fuit permissio, vel dispositio, non mortalis dominatio necessitatis. |
| 118 | Et mirum quomodo morti dare pretium putaretur, qui morti nihil debuit? |
| 119 | nec mors, sicut dictum est, substantia est, ut tale pretium iure exposcere potuisset. |