Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. Respondet ad interrogata de hymno post coenam dicto apud Matthaeum et Marcum.
| 1 | Regi [Leg. Rege] regum Deo Christo donante Carolo regi, imperatori Augusto, optimo, maximo, perpetuo; humilis matricularius Albinus sempiternam coelestis gloriae salutem. |
| 2 | Mirabilis sapientiae vestrae litterarum serio perfecta, invenimus eas eloquentiae nitore splendidas, et profunditate sensuum subtilissimas, et inquisitionis gratia iucundissimas. |
| 3 | Unde patenter agnosci poterit, non tantum imperatoriam vestrae prudentiae potestatem a Deo ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium et sapientiae decorem collatam, et iuvenum mentes quadam inertiae rubigine obductas ad acumen ingenii per vestram sanctissimam solertiam elimandas. |
| 4 | Si quidem praeter imperiales et publicas curas, evangelicas quaestiones academicis vestris a nobis enucleandas inquiritis. |
| 5 | Quanquam vestrae prudentiae, ut id epistola dignitatis vestrae dicitur, easdem quaestiones notissimas esse sciamus; tamen ne senilis taceat segnities, quibusdam interrogationum stimulis somnigeram illius socordiam excitare voluistis. |
| 6 | Unde etiam nunc magis docere vestris insitionibus [Leg. inquisitionibus] intelligo, quam vestrae aliquid affluentissimae sapientiae ex mea addi posse responsione. |
| 7 | Nam sapienter interrogare, docere est. |
| 8 | Igitur prudenter quaerere via est inveniendi; veluti fertur, Pythagoram ordinatis interrogationibus puerum quemdam de geometrica magis docuisse, quam discere quid ab eo vellet. |
| 9 | Sicut et Dominum in Evangelio quibusdam parabolis egisse legimus. |
| 10 | Sed ut ad inquisita respondeam, prout meae inspiraverit menti gratia illius, de cuius sermone huius inquisitionis orta est interrogatio: quamvis vestrae claritati vix mea aliquid dignum parvitas conferre valeat, quia non talis mihi inest formae vel cogitationum fiducia, sicut legitur de Zenocrate architecto, qui populea fronde coronatus, et pelle leonis vestitus inter turbas populi incessit contra tribunal Alexandri Magni, et quaesitum est ab eo quis vel unde esset? |
| 11 | At ille, « Zenocrates, inquit, ego architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas tuae claritati condignas affero. |
| 12 | » Sed talem mihi inesse voluntatem de vestrae excellentiae Platonicis video, qualis in Aristippo philosopho scribitur, qui naufragio perditis omnibus vix vivus evasit ad littus, dixisse suis legitur: « Ite Athenis, et dicite discipulis nostris eas congregare divitias quae naufragio perire non possunt; » sapientiam volens intelligere. |
| 13 | Nec etiam haec veteris monimenta historiae proferrem, nisi vestrae auctoritatis apices ad philosophorum me nomina provocarent. |
| 14 | His praelibatis, ad interrogationem litterarum veniamus vestrarum, in quibus post congruam epistolae praefationem scriptum invenimus, ut eisdem utamur verbis: « Hymnum post coenam mysticam vel discipulos vel potius ipsum Dominum dixisse, ex ipsius sacrae historiae lectione [et] auctoritate collegimus; ac propter hoc sumus non mediocri stupore perculsi, cur tantae dulcedinis hymnus vel ab ipso Domino, vel, si a discipulis, in praesentia tamen Domini, dictus, ab evangelistis omnibus sit praetermissus? |
| 15 | » Haec est totius summa interrogationis; cur tacitus sit ab omnibus tantae dulcedinis hymnus evangelistis; dum certissime ex verbis sacrae historiae constat, hymnum post coenam mysticam dictum esse a discipulis, vel potius ab ipso Domino? |
| 16 | Cuius itaque omnis [F., nominis] interpretatio primo dicenda est. |
| 17 | Igitur Graecum nomen est hymnus, et Latine interpretari potest, laus carminis. |
| 18 | Sive, ut beatus Isidorus ait: « Hymnus est canticum laudantium, quod ex Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. |
| 19 | » Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. |
| 20 | Unde et liber Psalmorum a plerisque doctoribus Liber hymnorum appellatur. |
| 21 | Quod vero Evangelistae dixerunt: Et hymno dicto exierunt (Matth. XXVI, 30; Marc. XIV, 26), a plerisque simpliciter traditur ita: Laude Deo dicta exierunt. |
| 22 | Quidam itaque putant, XXI psalmi versum eos cantasse: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae (Psal. XXI, 30); et hoc ex commentario sancti Hieronymi suspicantur, qui ait: « Et hymno dicto, hoc est, quod in psalmo legimus. |
| 23 | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae. |
| 24 | » Sunt etiam qui in priore versu hanc laudem aptare volunt, ubi dicitur: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum (Ibid. vers. 27). |
| 25 | Sed fieri potest, Iudaeos habere in consuetudine aliquando hymnidicam post coenam decantare laudem, sicut solebant transeuntes viam in agro laborantes hoc versu benedicere: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). |
| 26 | Sed his atque huiusmodi opinionibus quorumdam, quamvis spernendae non sint, ut videtur, omissis, liquidam veritatis pandamus interpretationem. |
| 27 | Consuetudo itaque est evangelistarum quaedam plenius dicere quae alii omnino tacuerunt. |
| 28 | Quod maxime beatum fecisse Ioannem evangelistam comprobant. |
| 29 | Cuius rei idoneus lector in eis sufficienter exempla reperire poterit, quae nos epistolaris brevitas tangere prohibet, nisi quae huius interrogationis responsioni necessaria esse videntur. |
| 30 | Igitur de hac mystica Veteris vel novi Testamenti coena toti quatuor dixerunt, vel quid in ea gestum esset vel dictum, partim similiter, partim dissimiliter protulerunt, quae tamen omnia vera esse necessario creduntur. |
| 31 | Quod illi itaque tres de panis calicisque consecratione dixerunt, hoc Ioannes omisit, maxime moratus in humilitate Christi ostendenda, qua pedes discipulorum suorum lavare dignatus est: atque longissimo sacratissimoque sermone, quem, exeunte filio perditionis, illis undecim electissimis secreta et spiritali loquela disseruit. |
| 32 | Qua locutione terminata idem beatus evangelista subiunxit dicens: Haec locutus est Iesus, et sublevatis oculis in coelum dixit (Ioan. XVII, 1); non solum illa designans verba quae ipse Ioannes Dominum dixisse refert, verum etiam et ea quae alii scripserunt, eum in illo sacrosancto convivio locutum esse. |
| 33 | Quod vero beatus evangelista Iesum elevatis oculis in coelum dixisse subinfert: Pater, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Ioan. XVII, 1) . . . usque in eum locum, ubi hac hymnidica terminata laude et sanctissima oratione finita: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis (Ibid., vers. 26); quam pro se suisque discipulis, imo et omnibus fidelibus, qui usque ad consummationem saeculi venturi essent, pius Salvator Deo Patri profudit. |
| 34 | Iste est hymnus sacratissimus et pulcherrimus, et cunctis pernecessarius credentibus, quem advocatus noster (I Ioan. II, 1) Dominus noster Iesus Christus, peracto nostrae salutis et suae pietatis convivio, magna dulcedine et mirabili suavitate praesentibus suis discipulis decantavit. |
| 35 | Iste est hymnus quem sancta sollicitudo sapientiae vestrae inquirit. |
| 36 | Istum perpetua, dulcissime mi David, in laudem Domini et Salvatoris nostri et in spe aeternae beatitudinis, teneatis memoria. |
| 37 | Potuit enim haec eadem verba hymnidicae laudis et orationis Filius Patri silenter dicere, sed oratio Filii doctrina est discipulorum, imo et omnium qui in oratione laudis Domini deprecari consuescunt. |
| 38 | Nulla oratio dulcior est quam quae in divinae bonitatis laude profunditur. |
| 39 | Unde et ipse Dominus per Prophetam ait: Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter; quod ostendam ei, salutare Dei (Psal. XLIX, 23). |