monumenta.ch > Terentius > 3 > 179 > 195 > 2 > DE VERBO. > 14 > 163
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXII. AD DOMNUM REGEM. (Anno incerto.) Exponit quae sit differentia inter aeternum et sempiternum, perpetuum et immortale, saeculum, aevum et tempus. <<<     >>> EPISTOLA CLXIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. Respondet ad interrogata de hymno post coenam dicto apud Matthaeum et Marcum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIII. AD CAROLUM. Exponit textum S. Lucae cap. XXII, 36. etc., de duobus gladiis. Conqueritur de quibusdam episcopis, qui presbyteris et diaconis munus praedicationis inhibere volunt; et de profanatione altarium.

1 Domino desiderabiliter venerabili et venerabiliter desiderabili David regi, in fide et charitate Flaccus [Albinus] salutem.
2 Litteris vestrae nobilissimae pietatis acceptis, in quibus vestram nobis valde amabilem sanitatem, et cuncto Christianitatis imperio pernecessariam prosperitatem cognoscens [F., cognovi], totum cordis mei affectum in gratiarum actiones Christo clementissimo regi effudi: illius sedula oratione deprecans pietatem, cum omnibus nostrae devotionis cooperatoribus, quatenus vestram pacificam et amabilem potentiam, ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae et sacratissimi gubernacula imperii longaeva prosperitate custodire, regere et dilatare dignetur.
3 In quibus laudabilibus quoque vestrae sapientiae apicibus meam, ut soliti estis, segnitiem per interrogationes prudentissimas sagaciter [Cod. Sal., prudentissima sagacitate] excitare velle inveni.
4 Imo per inquisitiones [magis docere, quam ignorata discere] agnovi; quia sapienter interrogare, docere est, veluti in vestrae auctoritatis pagina scriptum reperimus; ubi post congruam sententiam veridico sermone exaratum perspeximus: « Cognoscat igitur industria tua, charissime in Christo praeceptor, propositam nobis a quodam non clerico, sed laico de Evangelio quaestionem, cui tunc tamen a nobis usque [in] praesens est dilata responsio: Non quia iuxta quod interrogavit, respondere non valuissemus, » et reliqua.
5 Vere et valde gratum habeo laicos quandoque ad evangelicas effloruisse inquisitiones, dum quemdam audivi virum prudentem aliquando dicere: clericorum esse Evangelium [discere ( Edit., discernere)], non laicorum. Quid ad haec? Omnia tempus habent (Eccle. III, 1), et saepe posterior affert hora quod prior non poterat.
6 Tamen iste laicus, quisquis fuit, sapiens est corde, etsi manibus miles, quales vestram sapientissimam auctoritatem plurimos habere [decet ( Edit., debet)].
7 Sed ad responsionem interrogationis vertamus stylum, ad satisfaciendum inquisitoris animo, si tamen nostra parvitas tam praeclaro ingenio satisfacere valet.
8 Nodus vero propositae quaestionis, veluti in vestrae excellentiae litteris inveni, huiusmodi constrictus fuit, ut eadem ponamus verba quae in illis legebam: « Est enim locus Evangelii secundum Lucam (Cap. XXII, 36, 38, 50), ubi Dominus Christus ad passionem venturus, tunicam ac peram vendere, gladiumque emere discipulos iussit.
9 Cui cum responsum esset binos ibi esse gladios, dixit, satis esse.
10 Quorum uno Petrum in abscissione auricolae Malchi usum fuisse putamus: Cui et tunc a Domino dictum est: Converte gladium tuum in vaginam.
11 Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI, 52).
12 Quomodo sibi convenit [Cod. Sal., conveniat], ut qui tunc vendere tunicam, emere gladium iusserat, is statim accipientes gladium gladio diceret esse perituros?
13 Si gladius est verbum Dei (Ephes. VI, 17), et Dominus quando gladium emere praecepit, verbum Dei significavit; quomodo congruit, ut omnis qui accipiat verbum Dei, verbo Dei pereat?
14 » Sed facilis est solutio, si singulorum consideratur evangelistarum huic loco circumstantia, et diversae intelliguntur gladii significationes.
15 Non enim aequaliter ubique gladius significat.
16 [Itaque, sicut Leo aliter significat,] ubi dicitur: Ecce vicit leo de tribu Iuda (Apoc. V, 5); aliter ubi dicitur: Circuit quasi leo, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8).
17 Ille leo Christus est; iste, diabolus: etsi eisdem scribatur litteris leo, non tamen eisdem congruit significationibus.
18 Nam et abyssus in Scripturis sanctis multifarias habet allegorias, ut studiosis lectoribus facile est invenire.
19 Abyssus, immensitas aquarum; abyssus, profunditas Scripturarum; [abyssus, ineffabilia iudicia Dei (Psal. XXXV, 7, et Rom. XI, 33)]; abyssus, sapientia; abyssus, corda hominum significat; et multa talia in Scripturis sanctis inveniuntur, quae secundum qualitates locorum varias habent intelligentias.
20 Sermo Domini oculosus est, et undique perforari potest, et alta profunditas mysteriorum Dei.
21 Quis omnia secreta illorum investigare potest?
22 Igitur et gladius multifarie significare videtur.
23 Nam et venenatas Iudaeorum maledictiones in Christum [significat], ubi dicit: Qui exacuerunt ut gladium linguas suas (Psal. LXIII, 4).
24 Etiam et mortem significat, ubi dicit: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno (Psal. CXLIII, 10).
25 Scilicet et tribulationem passionis Christi significat, ubi dicit: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35); id est, tribulatio passionis illius tuam torquebit animam.
26 Divisionem quoque significat, ubi dicit: Non veni mittere pacem, sed gladium (Matth. X, 34); id est, separare bonos a malis. Sed [et] vindicta gladii nomine intelligitur, ubi legitur: Non enim frustra gladium portat; vindex est enim in eos qui operantur malum (Rom. XIII, 4).
27 Iudicium quoque Dei gladii nomine legitur designatum: Inebriatus est in coelo gladius meus (Isai. XXXIV, 5).
28 Item quia, Exacuam ut fulgur gladium meum, et aget iudicium manus mea (Deut. XXXII, 41).
29 Et iuxta Apostolum, verbum Dei intelligitur gladius.
30 Sed forsitan ille laicus, qui in uno solebat pugnare gladio, unam eum putabat habere interpretationem, non considerans illum ipsum, quem manu tenet, ancipitem esse: in quo et inimico vitam auferre nititur, et suam defendere gaudet.
31 Ideo secundum aliam significationem in Matthaeo Dominus dixit: Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI, 52).
32 Iuxta aliam vero in Luca: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram.
33 Et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium (Luc. XXII, 36).
34 Iste vero gladius videtur ei placuisse, ille itaque displicuisse.
35 Ideo illum converti in vaginam, istum emi praecepit.
36 Idcirco diligentius considerandum est quid uterque significet: et sacri sanctorum Patrum proferendi sunt sensus, ne quid nostra [parvitas ( Al., pravitas)] praesumptuose dicere videatur.
37 Ille vero gladius secundum Matthaeum vindictam iniuriarum nostrarum intelligitur designare, quam qui exsequitur, in suis periturus erit sceleribus, ipsa dicente Veritate: si non remiseritis hominibus peccata sua, nec Pater vester coelestis dimittet vobis delicta vestra (Marc. XI, 26).
38 Quapropter et hunc converti in vaginam cordis praecipit, ut ibi, iuxta evangelicam duorum servorum parabolam (Luc. VII, 41 seq.), unusquisque remittat fratri suo de corde suo.
39 Et haec est nostrorum indulgentia delictorum, ut in nos peccantibus dimittamus, ipsa attestante Veritate: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37).
40 Sed videamus quid ille secundum Lucae Evangelium gladius significare possit, de quo totius inquisitionis oriebatur series.
41 Ille est nimirum verbum Dei, quem venditis omnibus saecularis vitae impedimentis nobis emere necesse est, et viriliter in eo pugnare contra omnes antiqui serpentis insidias.
42 Quem gladium Salvator noster cum triumpho gloriae ad paternam rediens sedem, discipulis suis dedit dicens: Ite, docete omnes gentes (Matth. XXVIII, 19).
43 Non igitur ad huius gladii ictum, sicut extraordinariae huius inquisitor quaestionis arbitrabatur, Dominus respondit: Converte gladium in vaginam suam, sed ad illius qui in Matthaeo legitur.
44 Ad istius [itaque ( Al., atque)] dixit: Sinite usque huc [Cod. Sal., adhuc] (Luc. XXIII, 51).
45 Quatenus uterque suam propriam habere potuisset significationem.
46 Nam aliquoties in uno facto aliorum salus et aliorum perditio [provenit; Al., pervenit].
47 Ut in tota Christi passione Iudaeorum est perditio, nostra autem salus: ita et factum apostolicae audaciae iuxta allegoriae subtilitatem dupliciter ex ipsius Domini verbis intelligi potest.
48 Quaeratque ille, quisquis est, cur in alio evangelista Dominus praeciperet virgam portandam, in alio praeciperet non portandam: et tunc intelligat, gladii diversas esse significationes.
49 Sed considerandum est, secundum vestrae sapientiae venerabile praeceptum, « quid significet huius [emptio; ( Edit., exemptio)] gladii, quid sacculum, quid pera, quid tunica, cur postremo in duobus gladiis satis esse dicatur?
50 » De conversione itaque gladii in vaginam suam et de periculo accipientis, loco suo diximus.
51 Emptio siquidem huius gladii est saeculi renuntiatio, de qua ipse Dominus dixit: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33).
52 Hoc est: avaritiae sectator non potest veritatis esse praedicator, quia quod ore praedicat, opere destruit.
53 Igitur in sacculo occulta divitiarum substantia: in pera, publica designari potest.
54 In tunica carnalis delectatio demonstratur.
55 Quae omnia funditus vendenda, id est abiicienda sunt, ut dignus [in] gladio verbi Dei sectator Christi efficiatur miles.
56 Quod autem discipuli id dixerunt: Ecce duo gladii hic sunt, et Dominus respondit: satis est; duo gladii sunt corpus et anima, in quibus unusquisque secundum sibi a Deo datam gratiam in Domini Dei voluntate praeliari debet.
57 Et satis erit voluntati Dei, si corpore et animo illius implebuntur praecepta.
58 Sed et haec proposita quaestio alteram advocat, quia abyssus abyssum invocat (Psal. XLI, 8).
59 Et dum [nodum ( Edit., modum)] validae complexionis solutum aestimavi, ecce [alterum ex latere occultae constrictionis ( Edit., in alteram ex latere occultam constructionis)] offendi, quem non laico prioris inquisitionis auctori, sed vestrae venerandae dignitati exsolvam.
60 Si gladius iste, ut diximus, verbum Dei est, cur auriculam abscidit adversantis, dum verbum Dei ex auditu ad secreta cordis cubilia pervenire solet; ut ibi fidei fructum centesimo, sexagesimo, vel tricesimo ferat effectu (Matth. XIII, 8)?
61 Quid ista, obsecro, significat abscissio, nisi ut [infidelitatis ( Edit., infoeditatis)] auricula abscindatur, ut divinae tactu gratiae nova sanetur, et veteris hominis exspoliatio in novae reformationis transeat gloriam?
62 Unde et iste servus Malchus dicebatur.
63 Malchus in Latinam linguam vertitur rex vel regnaturus.
64 Quomodo rex et servus, nisi quia in vetere homine servi fuimus peccati; in novo itaque Domini Dei [sanati ( Edit., sancti)] gratia, reges et regnaturi erimus cum Christo?
65 Quid est quod ipse Dominus persecutorem suum sanavit, nisi quod omnis praedicator in Ecclesia Christi nec suos verbo pietatis sanare inimicos desistat?
66 Unde et ipse Dominus tempore passionis suae, opera etiam in suos persecutores non deseruit sanitatis.
67 Ac ideo forsitan permissus est Malchus vulnerari, ut Petri ostenderetur constantia et Domini claresceret pietas, et nobis ad omnes boni operis daretur exemplum, quatenus salutis aeternae [medicamenta ( Edit., munus)] etiam inimicis praestaremus nostris.
68 Cur duo gladii in Dominica [tantummodo ( Edit., postmodum)] passione inventi sunt, et in uno apostolica pugnavit fiducia; alium vaginae exemptum non legimus?
69 diximus duos gladios corpus et animam significare: quae ambo per unam fidem operari debent, ut fides, quae in anima latet, foras per corpus ostendatur in opere.
70 Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34).
71 Unde et discipuli dona sancti Spiritus in igneis linguis accipientes loqui dicuntur magnalia Dei (Act. II, 11).
72 Quia ubi charitas per donum sancti Spiritus intus ardescit in animo, mox foras in verbo clarescit praedicationis.
73 Possunt quoque non inconvenienter duo gladii, fides et opus intelligi: illa in corde latens, istud in facto in palam procedens.
74 Et diligentius consideranti par priori significationi haec quoque invenitur, quia fides animae est, opus vero corporis.
75 Unde et unusquisque ad cordis sui penetralia dirigat intentionem, et videat in eo, quantum diligat Deum, et eamdem Dei dilectionem proferat in opus.
76 Et maxime praedicatores Ecclesiae Christi charitatem Redemptoris nostri per verba sedulae praedicationis populis ostendant.
77 Sint lucernae ardentes (Luc. XII, 35) in domo Domini: sint civitates firmae in montibus virtutum consitae, et contra omnes insidias hostilis exercitus munitissimae.
78 Sint pastores providi, gregem Christi per pascua vitae aeternae ducentes, quatenus cum multiplici animarum fructu gaudia Domini Dei sui mereantur ingredi. [Hos tua ( Edit., hostia, mendose )] excellentissima dignitas et sanctissima in Christi charitate voluntas semper admoneat, imo suavissimis exhortationibus ad praedicationis impellat officia, quatenus in die magno Domini nostri Iesu Christi tu quoque amabilem merearis audire sententiam: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).
79 Nec enim hoc solis sacerdotibus vel clericis audiendum ibi arbitreris, sed etiam bonis laicis et bene in opere Dei laborantibus dicendum esse credas, et maxime his qui in sublimioribus positi sunt saeculi dignitatibus, quorum conversatio bona et vitae sanctitas et admonitoria aeternae salutis verba, suis subiectis praedicatio poterit esse.
80 Nam unusquisque de pecunia domini sui, quam accepit, rationem redditurus erit in die iudicii.
81 Et qui plus laborat, plus mercedis accipiet.
82 Quapropter dilectissime et honorande Ecclesiarum [Christi] defensor et rector, tuae sanctissimae sapientiae venerabile studium alios admonendo exhortetur, alios castigando corrigat, alios vitae disciplinis erudiat, ut omnibus omnia factus (I Cor. IX, 22), ex omnibus mercedem habere merearis perpetuam.
83 Ut cum magna et laudabili populorum multitudine gloriosus in conspectu Domini Dei tui appareas.
84 Audio etiam per Ecclesias Christi quamdam consuetudinem non satis laudabilem, quam vestra prudentissima auctoritas facile emendare potest, si tamen vera est opinio, et non magis falsa excusatio, ut quod facere non volunt presbyteri, suis iniiciant episcopis.
85 Nam dicunt ab episcopis interdictum esse presbyteris et diaconibus praedicare in ecclesiis, dum in Apocalypsi [legitur: Spiritus et sponsa (Edit., legatur episcopis et sponsae, etc.)] dicunt: veni.
86 Et qui audiat, dicat, veni.
87 Qui sitit, veniat, qui vult, accipiat aquam vitae (Apoc. XXII, 17).
88 Nec non et Apostolus: Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
89 Potestis enim per singulos prophetare (I Cor. XIV, 30, 31), id est docere.
90 Item ad Timotheum: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina Dei (I Tim. V, 17).
91 Dicant enim in quibus canonibus interdictum sit presbyteris praedicare?
92 Quin magis legant et intelligant, ab initio nascentis Ecclesiae, quanti et quam mirabiles ex diverso clericorum ordine per totam mundi latitudinem fuere praedicatores, etiam et apostolica in diversas partes transmissi auctoritate: et desinant speciale habere, quod ad maius animarum lucrum plurimorum poterit esse.
93 Nam et ipse Dominus noster Iesus Christus apostolis suis ad praedicationis officia secundi ordinis viros subiunxit, ut in Luca apertissime legitur: Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam (Luc. X, 1).
94 Et paulo post: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit; et qui me spernit, spernit eum qui me misit (Ibid., 16).
95 Et caetera quae ibi de dispensatione verbi Dei leguntur.
96 Quare in Ecclesiis ubique ab omni ordine clericorum homiliae leguntur?
97 Quid est homilia, nisi praedicatio?
98 Mirum est quod legere licet, et interpretari non licet, [ut] ab omnibus intelligatur?
99 Quid est aliud, nisi ut audientes sine fructu fiant, et impleatur Virgilianum illud: Dat sine mente sonos . . . . .
Et non evangelicum: Quod in aure audistis, praedicate super tecta (Matth. X, 27)?
100 Dicit enim beatus Hieronymus in epistola (52) ad Nepotianum presbyterum, ubi eum de praedicationis officio instituit: « Pessimae consuetudinis est, in quibusdam Ecclesiis tacere presbyteros, et praesentibus episcopis non loqui: quasi aut invideant aut non dignentur audire.
101 Et si alii, inquit Paulus apostolus, fuerit revelatum sedenti, prior taceat.
102 Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant [Edit., et omnes dicant], et omnes consolentur (I Cor. XIV, 30, 31).
103 Et: Spiritus prophetarum prophetis subiectus est; non enim dissensionis est Deus, sed pacis (Ibid., vers. 32, 33).
104 Gloria patris est filius sapiens (Prov. X, 1).
105 Gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales [Christo] elegerit sacerdotes.
106 [Docente te in ecclesia ( Edit., Docentes in ecclesia)] non clamor populi sed gemitus suscitetur.
107 Lacrymae auditorum laudes tuae sint.
108 » Haec tantus et admirabilis doctor huic tam malae consuetudini opposuit.
109 Plurima exinde dici possunt, sed sapienti pauca sufficiunt.
110 Nec nostrae rusticitatis est, vestrae laudabilis sapientiae aures plurimis aggravare verbis; sed tantum supplici deprecari devotione, ut talia paterna provisione iubeatis, si vera sint, emendare.
111 Quatenus sublime regalis potentiae regimen omnibus ubique proficiat ad salutem, et tibi cum Christo Domino Deo nostro et sanctis eius praemia perpetui honoris augeantur.
112 Vidimus quoque aliquibus in locis [negligentes] altaria Dei absque tecto, avium stercoribus vel canum mictu foedata.
113 Quod facile vestra veneranda in Deo voluntas per episcopos emendare valet: ut cum honore condigno maneat mensa Domini in loco suo, vel portetur in ecclesiam maiorem, secundum sanctam sacerdotum Dei providentiam; et honorifice tractetur seu altare Christi, seu consecratio corporis et sanguinis illius, et praecipuum salutis nostrae sacramentum omni veneratione consecretur, habeatur, et custodiatur.
Alcuinus HOME

bnf1096.71 bnf2183.96 bnf12292.176 csg271.188 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXII. AD DOMNUM REGEM. (Anno incerto.) Exponit quae sit differentia inter aeternum et sempiternum, perpetuum et immortale, saeculum, aevum et tempus. <<<     >>> EPISTOLA CLXIV. AD CAROLUM IMPERATOREM. Respondet ad interrogata de hymno post coenam dicto apud Matthaeum et Marcum.
monumenta.ch > Terentius > 3 > 179 > 195 > 2 > DE VERBO. > 14 > 163

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik