| 1 | Domino David, rectori optimo, victori maximo, Flaccus Albinus optat salutem. |
| 2 | De quorumdam nominum proprietate, revertens a nobis [Al., vobis] Candidus noster, quaestiones nobis proposuit: de quibus ut ex tempore diligentius perscrutaretur, interim tacere disposui. |
| 3 | Sed ille vestrae voluntatis nimius exactor et importunus inquisitor, moras me facere non sinebat. |
| 4 | Quapropter paucas eorumdem nominum rationes repentino et inculto [Edit. in occulto] notavi sermone; vestrum de his quae dicta sunt, sicut et de meis omnibus dictis vel scriptis, spectans iudicium. |
| 5 | Nam obediens devotio laudanda est, si auctoritate iubentis probatur. |
| 6 | Haec ergo est interrogatio, quae nobis ab eodem oblata est, scilicet: quid sit discriminis inter aeternum et sempiternum, perpetuum et immortale, saeculum, aevum et tempus? |
| 7 | Primum enim sciendum est quod idem [Cod. Vat., unum] significare videtur aeternum et sempiternum; et simplex esse nomen aeternum; sempiternum vero compositum ex adverbio semper, et nomine aeternum. |
| 8 | Ideo omne aeternum potest dici et sempiternum; e converso ordine omne sempiternum etiam aeternum. |
| 9 | Perpetuum vero videtur (derivatum) esse ex eo quod est perpes, et significare quod nullo dirimitur intervallo, sed semper eodem modo perstat quo est. |
| 10 | Inter aeternum autem et immortale hoc distare videtur, quod omne aeternum immortale, non tamen omne immortale aeternum recte dicitur. |
| 11 | Inter aevum et saeculum ita discerni potest, quod aevum quiddam aeternum potest intelligi, saeculum vero temporale aliquid. |
| 12 | Sed modo videamus horum distantiam nominum. |
| 13 | Immortalis enim illa dicitur natura quae mori non potest, non tamen semper immutabilis, id est, quae mutari non possit: sicut anima humana, quae immortalis creata est, sed immutabilis procul dubio non est, quia de peiore in melius, vel de meliori in peius, et de peiore in peius vel de meliore in melius mutari potest, sicut dictum est: Ibunt sancti de virtute in virtutem (Psal. LXXXIII, 8). |
| 14 | Solus Deus vere immortalis et immutabilis, quia solus vere et proprie aeternus, et quod semper est, de quo Apostolus: Qui solus habet immortalitatem. |
| 15 | (I Tim. VI, 16). |
| 16 | Immortalem posuit pro immutabili; quia quod mutabile est, quodammodo moritur eo quod est, dum aliud aliquid incipit esse quod non erat. |
| 17 | Sed abusive saepe aeternum legitur dictum, quod tempori vel mutabilitati obnoxium est, nec semper eiusdem modi est, et ideo aeternum non recte dicitur. |
| 18 | Quod enim mutatur, non manet: Idque, ut supra diximus, inter immortale et aeternum est discriminis, [quod] omne aeternum, immortale est; et non omne immortale, satis subtiliter, etiam aeternum dicitur: quia etsi aliquid semper vivat, tamen [si] mutabilitatem patitur, non proprie aeternum appellatur; quia non semper huiusmodi est, quamvis immortale, quia semper vivit, recte dici possit. |
| 19 | Vocatur tamen aeternum, interdum etiam, quod immortale est: aeternum enim cum proprie dicitur, neque quidquam praeteritum habet, nec futurum; sed quidquid est, semper est, quod solus est Deus; et ideo solus Deus aeternus est secundum proprietatem aeternitatis. |
| 20 | Quod vero de aeterno diximus, hoc idem licet intelligi de sempiterno. |
| 21 | Sed quid est quod Apostolus dicit: Ante tempora aeterna (Rom. XVI, 25, et II Tim. I, 9)? |
| 22 | Si enim tempora, quomodo aeterna; cum tempora non sunt, nisi in creaturis? |
| 23 | nisi forte ante omnia tempora intelligi voluit. |
| 24 | Aeterna autem maluit dicere quam omnia, fortasse ideo quia tempus non coepit ex tempore; aeterna enim tempora aevum significant. |
| 25 | Inter aevum autem et tempus hoc distat quod illud stabile est, tempus autem mutabile. |
| 26 | Saeculum vero dicitur post creatas [Al., dicuntur primo creatae] rerum species, et in diversas temporum mutabilitates distinctae; videturque saeculum et tempora simul coepisse. |
| 27 | Sed multis locis, saeculum etiam in sancta Scriptura legitur pro sempiterno, ut dicitur: Quoniam in saeculum misericordia eius. |
| 28 | (Psal. CV, I, et CXVII, 1 seq.) In saeculum, scilicet in perpetuum dicit, quoniam misericordia ipsius aeterna et indeficiens est. |
| 29 | Saeculum est etiam mundi ordo decurrens, qui ad futura tendens praeterita deserit, et ideo saecula dicta esse putatur, quia in se iugiter resolvuntur [F. revolvuntur] tempora. |
| 30 | Sed differentia est, dum dicitur, a saeculo; [et dum dicitur, in saeculo]; et dum dicitur, in saeculum saeculi. |
| 31 | Adam namque a saeculo fuit; id est in principio saeculi. |
| 32 | Caeteri vero patres, Noe, Abraham in saeculo, sed non a saeculo fuerunt: sicut omnes humani generis series in saeculo fuerunt, vel sunt, vel futurae sunt. |
| 33 | In saeculum vero saeculi, futurum est saeculum, quod post hoc erit saeculum, quod et in saecula saeculorum (Tob. IX, 11) dicitur. |
| 34 | Nam quibusdam in locis in saeculum saeculi aeternitatem Domini absolute significat, quoniam ille et etiam ante saeculum, et in saeculo, et post illud saeculum misericors esse monstratur. |
| 35 | Et ideo dicitur de eo: Misericordia autem Domini a saeculo et usque in saeculum super timentes eum. (Psal. CII, 17.) Item: In saeculum saeculi (Psal. IX, 6, et X, 16, etc.) propter duo Testamenta saepe legitur positum, quia hoc Novum Testamentum prioris saeculi saeculum est, sicut et futurum istius praesentis erit. |
| 36 | Invenitur quoque saeculum pro cuiuslibet temporis fine poni. |
| 37 | Nam in Lege Domini dicitur: Sit tibi servus in saeculum (Exod. XXI, 6), id est, usque in iubilaeum annum. |
| 38 | Sed sciendum est quod aeternum tribus modis in sancta Scriptura legi solet. |
| 39 | Primo, quod vere et proprie aeternum dicitur, omni [mutabilitate] carens, sicut solus Deus est. |
| 40 | Alter vero modus est, cum ea res aeterna dicitur, quae ipsa quidem per se aeterna non est, sed quod significat, aeternum est; veluti hoc quod Abrahae dicitur: Dabo tibi et semini tuo terram hanc in possessionem aeternam (Gen. XVII, 8). |
| 41 | Cum nec ipsa terra, nec eius habitatores aeterni esse potuissent, sed terra viventium, quae per hanc terram significatur, aeterna est; et habitatores illius aeterni, de quibus dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. (Matth. V, 4.) Tertius modus est, quando ea res aeterna appellatur, cui finis non constituitur, aut ita fit ut deinceps non sit facienda, quantum ad curam vel ad potestatem facientis, aut dicentis pertinet, eo genere locutionis, quo quidam Poeta dicit: Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti Non enim potest aeternum servire, cuius ipsa vita aeterna esse non potest. Sed mira [Al., magis] quaedam differentia est inter essentiam omnipotentis Dei, et volventia humanae vitae tempora. |
| 42 | Legimus enim tria tempora esse, id est, praeteritum, praesens, et futurum; sed ita ut pene nihil nobis praesens sit, sed omnia praeterita et futura. |
| 43 | [Verbum enim dum dico, priorem dum dixi] syllabam [Al., Verbi enim cum dixi priorem syllabam, etc.], posterior futura fuit: et dum posteriorem dico, praeteriit prior. |
| 44 | Deo vero nihil praeteritum et futurum, sed omnia praesentia sunt, qui servo suo Moysi ait: Ego sum qui sum. Et: Dices filiis Israel: qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14). |
| 45 | Sed si subtilius quaerere incipias, etiam ipsae duae syllabae, dum dixi: Deus aeternus, aeternae non sunt, sed illud quod istae syllabae significant, omnimodis aeternum est. |
| 46 | Verba enim quibus loquimur, nihil aliud sunt nisi signa rerum earum quas mente concipimus, quibus ad cognitionem aliorum venire volumus: quae verba nunquam recte proferuntur, nisi veritatem significent. |
| 47 | Veritas enim omni homini naturalis est in tantum, ut nullus unquam pro veritate falsum audire velit, eo modo ut ipse verum putet quod falsum est, nisi ipse nimium varius [Cod. Vat. vanus] sit et ab omni veritate aversus. |
| 48 | Sed quia ad finem chartulae properat series, videtur ratum aliquid de ipso fine dicere. |
| 49 | Est enim locus ubi finis quod sine fine est significat, ut in Evangelio: Cum dilexisset eos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Ioan. XIII, 1), id est, in aeternum dilexit eos. |
| 50 | Est etiam ubi perfectionem significat, ut: finis enim legis est Christus (Rom. X, 4), id est, perfectio legis. |
| 51 | Est quoque, ubi ipsum significat Christum, ut in quibusdam psalmorum titulis: in finem David (Psal. LI, LII, et al.), id est, in Christum. |
| 52 | Aliquando etiam finis significat finem cuiuslibet rei vel temporis; ut in Daniele: in fine autem dierum illorum (Dan. IV, 31). |
| 53 | Nec mihi multitudo verborum et chartulae longitudo obiicienda est, quia longitudo temporis, vel magis illud quod tempus non habet, plurima poscit verba, quibus demonstretur quod vix demonstrari possit. |
| 54 | Sed calamus in fonte charitatis tinctus, dulce habet cum eo loqui, cui omnia bona dulcia sunt; cui Deus aeternam concedere dignetur dulcedinem. |
| 55 | [Det tibi perpetuam clemens in saecla salutem Et decus imperii, David amate, Deus.] |