Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLXI. AD ARNONEM. Exponit quomodo substantia, essentia, subsistentia et natura de Deo dicantur.
| 1 | Albinus Aquilae salutem. |
| 2 | Miror quomodo me sub unius momenti angustia in brevi tabella vitae aeternae formam depingere poscis. |
| 3 | Quid est catholica fides, si per dilectionem operatur, nisi vita aeterna? |
| 4 | Aliquid inde, ne inobediens praeceptis tuis viderer, brevi sermone dictavi. |
| 5 | Quod vero me interrogare vestram sanctitatem placuit, quid sit inter substantiam, essentiam, et subsistentiam? |
| 6 | aut, si dici fas sit sanctam Trinitatem esse naturam? |
| 7 | Sciendum est quod essentia proprie de Deo dicitur, qui semper est quod est, qui Moysi ait: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); Deus enim solus vere est, quia incommutabilis est; quidquid enim mutabile est, quodam modo vere non est, quia esse poterit quod non est, vel non esse quod est. |
| 8 | Substantia vero commune est nomen omnium rerum quae sunt: coelum, sol, luna, terra, arbores, herbae, animalia, viventia quaeque, homines etiam, substantiae dicuntur; nam, quod nulla substantia est, nihil omnino est, substantia ergo aliquid esse est: Deus igitur substantia est, et summa substantia et prima substantia, et omnium substantiarum causa, quia omnium rerum creator est. |
| 9 | Unde contra venenum Arianae perfidiae solemus dicere, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse substantiae: quia Pater, et Filius, et Spiritus sanctus una est substantia, nam substantia dicitur, quia subsistit. |
| 10 | Ideo Graeci solent dicere de Deo: una Usia, tres hypostases [Ms., Ypostatis], id est, una substantia, tres subsistentiae [Ms., subsistentias]: quod beato Hieronymo non placuit, melius esse dicendum arbitranti [Ms., arbitratus] Latino eloquio: una substantia, tres personae. Dicuntur enim [Leg., etiam] usitato nomine divitiae substantiae, sicut de prodigo legitur in Evangelio: Dissipavit substantiam suam (Luc. XV, 13), id est divitias. |
| 11 | Naturam vero Dei libera voce dicimus, quia omnis natura natura est, et maxime illa quae sola vera est natura, quia semper est quod est, quia nullatenus de ea natura, qua semper est, mutabilis est in aliam quamlibet naturam: quod saepius in libris catholicorum Patrum invenitur, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius esse naturae. |
| 12 | Hoc vero quod vos legisse dicitis dictum in opusculis sancti Augustini, quod Deus nec necessitate, nec voluntate Filium genuisset, sed natura: bene arbitramur dictum, quod natura Pater genuisset Filium, quia eiusdem naturae est Pater, et Filius, non necessitate, nec voluntate: quod quemdam haereticum impie interrogare legimus Christianum, utrum Deus Filium, volens, an [Ms., ac] nolens genuisset? |
| 13 | ut, si diceret nolens: necessitas in Deum caderet; si vero volens diceret, statim responderet, voluntatis esse Filium, non naturae. |
| 14 | At Christianus vigilantissime vicissim quaesivit ab eo utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus? |
| 15 | ut, si responderet nolens, sequeretur miseria necessitatis, quam de Deo credere magna insania est; si autem diceret volens, responderetur ei, ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. |
| 16 | Quid ergo restabat [Ms. restabit], nisi ut obmutesceret, et sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videret? |
| 17 | Igitur Deus natura est Deus, et Filius natura est Filius, et Spiritus sanctus natura est Spiritus sanctus, et est una natura horum trium, sicut una est essentia, et una omnipotentia, et una divinitas. |
| 18 | Caeterum pro diversis eventibus multae sunt tribulationes fidelium, et unaquaeque persona tentationibus subiacet in hoc mundo, quia exsilium est, ubi vivimus, non patria; admonent enim nos hae molestiae tentationum patriam quaerere, et quietam vitam, quae nullatenus hic inveniri poterit, nisi in spe aeternae quietis viventi. |
| 19 | Explicit. |