Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLX. AD*** Amici charitati se commendat.
| 1 | Dilectissimo Patri, egregio pontifici. |
| 2 | Leve iugum portare cupiens, in cuius unitate optat vobis salutem. |
| 3 | Omni melle dulciores nobis per fratrem nostrum litterae delatae sunt, quarum seriei dum respondere paravi, supervenit filius meus, cuius gratissima visitatio a longioris responsionis sermone paululum me suspendit. |
| 4 | Non tamen ulla saeculi ambitio a charitatis suavitate cor meum suspendere poterit. |
| 5 | Quinimo magis atque magis crescat de die in diem, et pleno charitatis mei modio cumulum quotidie addit. |
| 6 | Omnipotens Deus, qui praesenti nos charitate coniunxit, perpetua nos charitate coniungere dignetur in aeternum. |