monumenta.ch > Alcuinus > 185 > 17 > 159
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLVIII. AD ALBINUM MAGISTRUM ET AD CONGREGATIONEM MONASTERII SANCTI MARTINI. Congregationem S. Martini reprehendit ob defensionem cuiusdam rei clerici ad ipsos confugientis, contra sententiam sui episcopi, et contra mandatum ipsius regis, etc. <<<     >>> EPISTOLA CLX. AD*** Amici charitati se commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLIX. AD ARNONEM. Commendat illi discipulum grammaticae, quem vitulum vocat.

1 Dilectissimo Aquilae Albinus matricularius perpetuae beatitudinis in Christo salutem.
2 Direxi ho [Al., o] animal vitulum Encheridion meum, ut adiuves illum et eripias eum de manibus inimicorum suorum, et adiuva quantum valeas [quia venerabilis episcopus multum ardet super nos, id est, Theodulphus].
3 Misi quoque in ora pueri huius, quamvis vitulus contra naturam rationale sit animal, quod ipse in auribus sanctitatis vestrae habet mugire.
4 [Habeo [Habui] enim illum ad erudiendum Deo mecum in domo mea et poterit proficere, Deo dante, in lectionis studio seu grammaticae artis disciplina in domo sancti Martini].
5 O Aquila!
6 hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini nostri magnificabimur (Psal. XIX, 8).
7 Valeas, vigeas semper in aeternum.
Alcuinus HOME

bnf1096.71 bnf2183.96 csg271.188 tbl8.1v