monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLVI. AD ARNONEM. Mittit per Fredegisum varia opuscula, et illi hunc suum filium commendat. <<<     >>> EPISTOLA CLVIII. AD ALBINUM MAGISTRUM ET AD CONGREGATIONEM MONASTERII SANCTI MARTINI. Congregationem S. Martini reprehendit ob defensionem cuiusdam rei clerici ad ipsos confugientis, contra sententiam sui episcopi, et contra mandatum ipsius regis, etc.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLVII. AD CANDIDUM ET NATHANAELEM. (Mabillonio an. 802, Baluz. 803.) Monet ut sapienter in aula agant. Instruit eos de disceptatione cum Theodulfo episcopo Aurelianensi.

1 Carissimis in Christo filiis Candido et Nathanaeli Albinus salutem.
2 Cura mea et charitas mea vobiscum, filii, omnibus vigilat horis, optans vos moribus et religiosa vita Deo placere, et domino meo David, et ut exemplo [Mabill., exemplum] sitis boni operis aliis in palatio viventibus.
3 Gratia est [Mab. et Cod. Vat., iuvenibus; gratia enim . . .] patris filius sapiens.
4 Sapientia vera est, quae ad vitam ducit aeternam.
5 Nec nobis ignobilia quaedam statuit praecepta, sed valde nobilia, et omni honore dignissima; in quibus ad vitam possumus promereri [Mab., pervenire] perpetuam, et inter homines laudabilem habere honorem.
6 De quibus siquidem praeceptis saepius vos admonui in schola eruditionis vestrae [Mab., auditionis nostrae].
7 Sed nuper de nido paternae educationis educti, ad publicas evolastis auras.
8 Intelligatur in vobis quod audistis a nobis.
9 Vivat pater in filiis, qui modo trepidus diem exspectat mortis suae.
10 Opto, vos habeat [Mab., optat vos habere] superstites, quos habuit in servitio Dei laboris sui commilitones.
11 Plurima mihi essent scribenda, quae vobis necessaria sunt observanda; sed scio me de honestate vitae saepius vestram admonuisse charitatem, litterisque monita mea saepius prosequi et renovare.
12 Quapropter dicamus quae modo nobis et vobis necessaria esse videntur.
13 Igitur venerabilis Pater Theudulphus episcopus quibusdam confratribus [ Mab., cum confratribus sancti Martini, fidelibus vestrae prosperitatis intercessoribus, de quodam reo fugitivo habet disceptationem.
14 Qui reus, post plurima poenarum genera, subito de vinculis elapsus [per negligentiam custodum], ad ecclesiam confugit S. Martini praecipui confessoris Christi, confitens peccata sua, reconciliationem [Cod. Sal., veniam] deposcens, Caesarem appellans, viam ad eius sanctissimam praesentiam flagitans, quem reddidimus [ministris] eiusdem praefati episcopi; propter insidias sibi paratas in via, ut fertur, abeuntes eum dimiserunt ante fores ecclesiae stantem.
15 Sed eiusdem venerandi episcopi, his transactis, hostiliter [Cod. Sal., pontificis post tempus hostiliter . . .] venerunt homines quamplurimi, ut compertum est [Mabil., ut coniectura est].
16 Sed octo primates homines [intraverunt] cum episcopo nostro die Dominico in ecclesiam.
17 Non illi octo, qui in propheta leguntur in gladiis et lanceis pascere terram Nemroth (Mich. V, 6); sed rapere reum, et sanctitatem domus Dei profanare, et sancti confessoris Christi Martini imminuere honorem.
18 Irruentes siquidem intra cancellos altaris, quos [Mab., forte, nostros] expulerunt fratres ante faciem altaris.
19 Si aliud dicunt, omnino falsum ferunt, quia illorum nullus caput tunc temporis inclinavit ad altare Dei.
20 Sonuit siquidem ante civitatem venisse hostem Aurelianensem ad profananda sancti Martini suffragia, quia sciebant commanentes in villulis homines exinde venientes.
21 Concursus fuit in civitate subito mendicorum ex omni parte, suum parati defensorem defendere.
22 Timor et tumultus ubique increbuit, de quorum manibus fratres nostri eripuerunt praefati episcopi homines, ne quid mali paterentur, populumque foras ecclesiam expulerunt.
23 Sed scio ante nominatum pontificem multas dicendas esse accusationes contra fratres nostros, et quae gesta sunt exaggerare, et plurima addere quae gesta non erant, sicut in eius [Cod. Vat., eis] legebatur litteris.
24 Quapropter, filii charissimi, praecipiendo praecipio vobis, ut prostrati veniatis ante pedes domini mei David imperatoris aequissimi et serenissimi, postulantes, episcopo veniente, locum defensandi et disputandi cum eo: si iustum sit, ut vi raperetur de ecclesia ad easdem poenas reus, de quibus aufugit?
25 et an aequum sit, ut qui Caesarem appellat, ad Caesarem non adducatur?
26 et utrum fas sit, ut poenitens et confitens scelera sua spolietur omnibus bonis usque corrigiam calceamenti?
27 vel si bene custodiatur illud Dominicum verbum, quo ait: Superexaltat misericordia iudicium (Iac. II, 13).
28 In tali siquidem facto e contrario superexaltat iudicium misericordiam.
29 Et ubi est multoties laudata misericordia ab ipso Domino nostro Iesu Christo, quae inter evangelicas legitur beatitudines: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7); item praeceptum Dominicum: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Luc. VI, 36)?
30 Item cautelam providam consideremus, ubi ait: Nolite condemnare, et non condemnabimini (Ibid. vers. 37); et alia multa quae in Evangelii leguntur auctoritate de misericordia et ipsius Domini verbo, ubi ait: Non veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX 13).
31 Quapropter peccatricem mulierem, quae sanctos tetigit pedes, non abhorruit, [quae non] ex tactu opprobrium contulit Christo, sed insignia virtutis eius elicuit.
32 Neque enim immunditia eius polluit mundum, sed puritas mundi purificavit immundam.
33 Recordemur nos illius esse servos, qui ductus ad crucem, pro crucifigentibus oravit (Luc. XXIII, 34).
34 Et quomodo venerabilis Pater dicit, reum peccatorem [in] ecclesia non debere recipi?
35 Si ecclesiam peccatores non intrant, fortassis sacerdos non invenietur qui missas cantet in ea, neque qui cantanti respondeat, nisi quislibet nuper baptizatus, dicente Ioanne apostolo: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8).
36 Sed eumdem reum diabolum nominari in venerabilis episcopi litteris invenimus, non hominem.
37 Non cogitas quid Apostolus ait: Nolite iudicare ante tempus (I Cor. IV, 5).
38 Nunquid praescribimus potentiae [Cod. Vat., perscribimus potentia] Dei, ut misereatur cui vult, qui ait: Erunt novissimi primi, et primi novissimi (Matth. XIX, 30).
39 Cuius sapientiae interpretationem in Iuda et latrone [Suppl. habemus].
40 Ille de apostolatu pependit in laqueo, iste de cruce in paradisum intravit (Luc. XXIII, 43).
41 Duo sunt, dicit beatus Gregorius de hac eadem sententia, quae sollicite pensare debemus, quae enim?
42 Multi vocati, sed pauci electi sunt (Matth. XXVII, 5).
43 Primum est, ut de se quisque minime praesumat, quia etsi iam ad fidem vocatus est, utrum perenni regno dignus sit, nescit.
44 Secundum vero, ut unusquisque proximum, quem fortasse iacere in vitiis conspicit, desperare non audeat, quia divinae misericordiae divitias ignorat.
45 Nunquid aliquis peccator talis est, qui Christi sanguine purgari non possit; et tam [Edit., quam] profunda scelerum voragine demersus, ut misericordia Christi eum mederi non possit?
46 Quid aliud ait qui hoc dicit, nisi ut Christus frustra mortuus sit?
47 Frustra autem mortuus est, si aliquos non potest vivificare, qui nobis veniam quotidie donat. Nunquid [Edit., nunquam] iustum est eam aliis denegare, quam nobis sedulis optamus votis dari?
48 Ad ecclesiam confugimus, ut in ea exaudiantur preces nostrae, et aliorum preces in ea exaudire dedignemur?
49 Nobis per sanctorum preces in ecclesia peccata dimitti confidimus, et confitenti peccata duro corde in eadem ligamus ecclesia?
50 At Apostolus praecipit, delinquentes corripere in spiritu mansuetudinis (Gal. VI, 1).
51 Et apostolus Iacobus: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari (Iac. III, 14), et caetera, quae ad sequentibus [F., in sequentibus] terribili censura leguntur de his qui zelum habent amarum.
52 Zelus siquidem bonus [Edit., zelum bonum] est, si spiritu mansuetudinis mitigetur.
53 Curandum est ut rectorem subditis et matrem pietas [Forte leg., ut rector subditis se matrem pietate, etc.] et patrem exhibeat disciplina, atque providendum ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa.
54 Nam disciplina vel misericordia multum destruitur, si una sine altera teneatur.
55 Idcirco in arca et virga et manna fuisse legitur (Hebr. IX, 4); ut in pectore rectoris esset virga districtionis, et manna dulcedinis, ut Psalmista: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4).
56 Sit zelus, sed moderate saeviens [Cod. Vat., severus].
57 Sit pietas, sed non plus quam expediat parcens.
58 Sed videamus quid de fugitivis ad ecclesiam sancti canones censeant. In canone Aurelianensi (Conc. Aurel. I) cap. 1, legitur: « De homicidis et adulteris et furibus, si ad ecclesiam confugerint, id constituimus [Cod. Sal., statuimus] observandum quod ecclesiastici canones decreverunt et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis vel domo episcopi eos abstrahi omnino non liceat, nec alteri [Cod. Sal., aliubi] consignare; nisi ad Evangelia [Cod. Sal., ad ecclesiam] datis sacramentis de morte, de debilitate et omni poenarum genere sint securi.
59 » O! Aurelianensis pontifex contra Aurelianensem synodum facere audet, in qua fuerunt episcopi, ut legitur, septuaginta duo.
60 An aequum et honestum videri poterit eiusdem civitatis pontificem suae propriae civitatis auctoritatem infringere?
61 Item synodo Aurelianensi (IV), cap. 21: « Si quis necessitatis compulsus ad ecclesiae septa confugerit, et sacerdote seu praeposito ecclesiae praetermisso atque contempto, eum quisque de locis sacris vel atriis, seu vi seu dolo abstrahere, aut sollicitare fortasse praesumpserit, ut inimicus ecclesiae ab eius liminibus arceatur, quousque iuxta pontificis discretionem digna per indictam poenitentiam emendatio subsequatur; eo tamen, qui a se raptus est, prius ecclesiae restituatur [Forte, restituto].
62 » Item sanctus Silvester in titulo 21 (Conc. Aurel. V): « De servis qui pro qualibet culpa ad ecclesiae septa confugerint, id statuimus observandum, sicut in antiquis constitutionibus tenetur scriptum.
63 Pro concessa culpa, datis a domino sacramentis, quisquis ille fuerit, egrediatur de venia iam securus.
64 Enimvero si immemor fidei dominus transcendisse convincitur quod iuravit, ut is qui veniam acceperat, probatur, tantummodo [Cod. Sal., postmodum] pro ea culpa qualecunque supplicio cruciatur, dominus ille qui immemor fuit datae fidei, sit ab omnium communione suspensus.
65 » Item synodus Agathensis (Conc. Aurel. I, cap. 1): [« Placuit ut homicidae a foribus ecclesiae non cito pellantur, et ab omni genere poenarum sint liberi; ita tamen, ut eis quibus rei sunt, satisfaciant »].
66 Item synodus Agathensis: « Omnis fidelis qui in sinum ecclesiae confugerit, hoc est matris, non facile repellatur, sed in ea ecclesia, quantum iudices veritatis iudicaverint, satisfactione sanetur.
67 » Sed et de Constantino imperatore legimus, dum baptizatus fuerit, ut die quarta [Cod. Sal., fuit, ut die quinta] huiusmodi statuisset legem, ut in quocunque loco fuerit fabricata ecclesia, consecrationis hanc virtutem obtineat: ut quicunque reus in eam fugerit, iudicis periculo, qui in praesenti fuerit, defensetur.
68 Sed et perspectis cautissimis Romanorum libris ita de fugitivis ad ecclesiae cuiuslibet suffragia invenimus scriptum, vel de eis qui Caesarem appellant, vel ad principem se duci flagitant.
69 Theodosius et Valentinianus Aug.
70 Antiocho praefecto praetorio data X Kal. Aprilis Constantinopolim [Cod. Vat., Constantinopoli] Antiocho et Basso consulibus, interpretatio (Lib. IV Cod. Theod., De his qui ad eccl. confug.) : « Ecclesia et loca Deo dicata, rei qui ibidem compulsi timore confugerint, ita tueantur, ut nullis locis sanctis ad direptionem rerum vim ac manibus afferre praesumat [Cod. Vat. et Sal., reorum vim ac mortibus. . . praesumant].
71 Sed quidquid spatii vel in porticibus vel in atriis vel domibus, vel in areis ad ecclesiam adiacentibus pertinet, velut interiora templi praecipimus custodire, ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere, et loca veneratione digna polluere.
72 » Imp.
73 Honorius et Theodosius Aug.
74 Ciciliano praeposito post alia datur IX Kal.
75 Febr.
76 [Cod. Vat., data. Cod. Sal., Non. Septembris] Ravenna, Honorio VII et Theodosio secundo Augustis consulibus, interpretatio (Lib. III Cod. Theod., De custodia reorum): « Omnibus Dominicis diebus iudices sub fida custodia de carceribus reos educant, ut eis a Christianis vel a sacerdotibus substantia praebeatur, et ad balneum praedictis diebus sub custodia, religionis contemplatione, ducantur.
77 Si quis de custodibus hoc implere neglexerit, poenam, quam lex ipsa constituit, cogatur implere.
78 » Lege Iulia de vi publica damnatur, qui aliqua potestate praeditus civem, Romanum imperatorem appellantem (Lib. II et XV Cod. Theod., de Appellat.), necaverit [necarive iusserit, torserit, verberaverit, condemnaverit] in via publica vincla duci iusserit; cuius rei poena in humiliores capite [Edit., capita]; in honestiores insulae deportatione coerceatur.
79 Lege Iulia decretum est, ut pro violentia [Cod. Sal., per violentiam publica] damnetur, quicunque iudex appellantem, ut ad principis praesentiam ducatur, ingenuum hominem vel civem Romanum [factum] torserit; occiderit, vel occidi iusserit, vel in vinculis puhlicis astrinxerit, vel flagellis caeciderit, aut damnare praesumpserit.
80 Pro qua re humiliores personae capite puniuntur [Edit., ponuntur], honestiores in insulam relegantur.
81 Legitur in Orosio, libro VII, de Alarico rege, qui Romam obsedit, irrupit, vastavit, quali intentione locis sanctis idem paganus rex parcere iussit, ut eadem verba ponamus [Edit., ponimus] quae idem historicus vir posuit, qui post congruam rerum gestarum seriem litteris subiunxit: « Adest Alaricus, trepidam Romam obsidet, turbatamque irrumpit, dato tamen praecepto prius, ut si quis in sancta loca, praecipue in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugisset, hos imprimis inviolatos securos esse sinerent.
82 » Et quo honore vasa sancta reportare iussisset inventa ad ecclesias, ille [Codd. Vat. et Sal., ibi], qui scire desiderat, legere poterit. Si [quis] haec quae posuimus canonum et legum testimonia minores esse auctoritates [ Cod. Sal.
83 , de canonibus vel lege Romana . . . minoris esse auctoritatis] aestimet, legat ipsius Domini de fugitivorum civitatibus praecepta, et intelligat divinitus esse statutum, ut rei et peccatores, Domino Deo demandante, loca defensationis debuissent habere ubi protegerentur a persequentium insidiis.
84 Nec non et ipsam Romam, aliasque per mundum civitates asylum statuisse ad reorum defensationem legitur, ut per illius loci vel templi, qui apud eos sanctus habebatur, severa legum cautione [Cod. Vat., cautio] mitigaretur.
85 An fas est apud Christianos minoris esse honoris Ecclesiam Christi, quam templum Iovis apud paganos; vel beatae Mariae genitricis Dei domum, quam impiae Iunonis asylum inferioris venerationis haberi: aut ipse beatus Martinus, verus Dei cultor in Christiano imperio minus venerari fas est, quam Scolapius falsator, in paganorum potestate habuit?
86 Haec siquidem omnia, si domino meo David imperatori Christianissimo et omni honore Dei devotissimo legantur, vel verbis pacificis dicantur, scio, sanctissimum illius animum et pietate plenissimum, et in custodia mandatorum Dei cautissimum, qui nullis poterit muneribus de via veritatis averti qui omnia ita decernit et iudicat [Cod. Vat., deiudicat], sicut Domino Deo Iesu Christo placuerit, et sanctis eius, et sibi erit merces perpetua in aeterna beatitudine et filiis suis benedictio sempiterna.
87 Ecce sanctorum censura [Cod. Vat., censurae] canonum, ecce legalium scita litterarum firmissime honorem ecclesiarum Christi in patrociniis fugitivorum conservari iubent.
88 Nunquam credimus ut Christianissimus et serenissimus imperator domnus Carolus Augustus aliter praecipiat, nisi ut sanctorum censurae canonum et legalium [edicta litterarum se habent, et ut antecessores sui statuerunt, nec sanctae Dei Ecclesiae honor, nec sui magni nominis reverentia et timor minor debet esse in regno excellentissimo et imperio potentissimo, vel in aliqua dignitate et honore minui, sed semper augeri, ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, qui eum super omnes alios reges et imperatores sapientiae decore honoravit, et regni potentia exaltavit].
Alcuinus HOME

bnf1096.71 bnf2183.96 csg271.188 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLVI. AD ARNONEM. Mittit per Fredegisum varia opuscula, et illi hunc suum filium commendat. <<<     >>> EPISTOLA CLVIII. AD ALBINUM MAGISTRUM ET AD CONGREGATIONEM MONASTERII SANCTI MARTINI. Congregationem S. Martini reprehendit ob defensionem cuiusdam rei clerici ad ipsos confugientis, contra sententiam sui episcopi, et contra mandatum ipsius regis, etc.
monumenta.ch > Alcuinus > 140 > 157