monumenta.ch > Alcuinus > 177 > 149 > 32 > 33 > 207 > 231 > 136 > ... > 152 > 155
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLIV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 803, die Coenae Domini.) Consolatur afflictum propter saeculares occupationes. Litteras per Adalwinum episcopum mittit. Pro casula gratam spondet memoriam. <<<     >>> EPISTOLA CLVI. AD ARNONEM. Mittit per Fredegisum varia opuscula, et illi hunc suum filium commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM (Anno 803.) Commendat se tanquam infirmum senem sacrae memoriae. Duo vascula mensalia mittit; et iteratas pro casula missali gratias agit.

1 Dilectissimo filio Aquilae archisacerdoti Albinus in Domino salutem.
2 Solet charitas olim germanitate fideli compacta novis saepius litteris reformari, ut firma agnoscatur in fide, quae est dulcis in consuetudine.
3 Unde ego chartulam chartulae coniungo, ut legatur in pagina, quae est in cordis tabulis [Mabill., tabula] conscripta, non atramento perituro, sed spiritu sempiterno, qui gemitus excitat inenarrabiles pro sospitate vestra in meo corde.
4 Vestra vero dilectio, ut certissime novi, nostri nominis non obliviscatur: quia crebra infirmitas cogit nos amicos admonere de sanctarum orationum suffragio, ut propitietur peccatis meis pietas divina, et renovetur vita mea in melius, sicut aquilae iuventus (Psal. CII, 5): Nec me iudex meus et testis meus iudicet secundum merita mea, sed secundum suam magnam misericordiam parcat confitenti sibi servulo se esse peccatorem: nec derelinquat eum in diebus senectutis suae (Psal. LXX, 9); sed solatio sancti Spiritus foveat eum, et misereatur illi.
5 Haec eadem verba vestra recordetur de seipsa sanctissima mens et acutissima prudentia: in qua dum tempus habeas (Gal. VI, 10), labora opus Dei, ut in die magno Domini nostri mercedem laboris tui sortiaris cum sanctis Dei sempiternam.
6 Divina vos vestrosque filios vestramque familiam gratia sempiterna protectione custodiat, praeveniat, donis augeat et meritis in aeternum.
7 [Duo vascula direxi vestrae charitati, Pater sancte, quae deprecor ut humiliter accipias habeasque aliquantum temporis ante oculos tuos in mensa, veluti ego casulam in missarum solemniis habiturus sum.]
Alcuinus HOME

bnf1096.71 bnf2183.96 csg271.188 tbl8.1v