Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CLIII. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 803.) Significat se accepisse litteras charitatis per Adalwinum episcopum venientem ad S. Martinum. Odulfum de facienda iustitia; capellanos de laudabili conversatione, fratres monasterii S. Rhodberti de sincera charitate, etc., admoneri optat.
| 1 | Sanctissimo Patri [Aquilae] archipontificatus honore sublimato, humilis [levita Albinus] aeternae pacis et prosperitatis salutem. |
| 2 | Veniente dulcissimo fratre [Adaluuino episcopo] orationis gratia [ad sanctum Martinum], suavissima vestrae salutationis proferens nobis verba, et optatae prosperitatis vigorem annuntians, valde, ut fateor, laetati sumus in eius adventu: et ut vestra demandavit dilectio, privata mente suscepimus eum, dulcissimaeque familiaritatis alloquio usi sumus. |
| 3 | Est enim, ut agnovi in eo, vir valde fidelis, et in sancta devotus religione [Mab., devotione]. |
| 4 | Vestris quoque syllabis, quae attulit, perspectis, invenimus eas charitatis penna perscriptas, cuius etiam charitatis melliflua dulcedine refecti sumus semper a vobis et in vobis, quae nos duabus dilectionis alis ad coelum usque, Deo miserante, portare poterit. |
| 5 | Et haec est optima pars, quam elegit beata Maria ad pedes sedens Salvatoris, intenta verbum salutis audire ab eo (Luc. X, 39, 42). |
| 6 | Proinde maneamus iugiter in charitate perfecta, cuius una pars ad Deum tendit in fide et vitae honestate; altera vero proximos amplectitur in patientia et benignitate. |
| 7 | Hoc vero quadruvium vestra, frater charissime! |
| 8 | intentio pacifice pergat, donec videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8) summae beatitudinis. |
| 9 | In his morare praeceptis, aliosque erudire studeas; ut fidem discant catholicam, eamque sobria operum conversatione ostendant, patientesque atque benefici esse contendant [in socias huius laboris animas Nec aliquid novi de palatio vestrae sinceritati demandare habuimus]. |
| 10 | Vestrae vero devotionis sanctitas [praedicet Odulfo nostro olim amico verbum vitae saepius, ut sit iustus in iudiciis, et misericors in pauperes, quia scriptum legimus: Misericordia et veritas custodiunt principem (Prov. XX, 28), et exaltant ambulantes in eis. |
| 11 | Recordetur semper, quem velit habere in periculis defensorem, eumque diligat; et opere, quantum valeat, illius impleat praecepta. |
| 12 | Nec se inconsulte tradat periculis, quomodo quidam sui antecessores fecerunt, et ideo improba morte perierunt. |
| 13 | Sit illi Christus in corde, et praecepta eius in ore et opere, ut vivat feliciter in hoc saeculo, et in futuro beatam obtineat gloriam. |
| 14 | Vestros vero discipulos et capellanos meo, precor, officio saluta, admonens eos honeste vivere coram hominibus, ut vestra ex eorum conversatione laudetur dignitas. |
| 15 | Fratres quoque sancti Rhodberti confessoris Christi hortare saepius, ut in sincera charitate et devota religione et sanctae humilitatis obedientia Deo fideliter deserviant respicientes in perpetuae beatitudinis remunerationem. |
| 16 | Militant [Cod. Sal., militent] enim in castris Ecclesiae [Christi] militiam, quatenus in coelestibus cum eo sedibus sempiterna felicitate gaudeant: meique ut memores sint, non solum eos opto admoneas, sed omnes regionis vestrae famulos famulasque Dei, quorum et quarum multiplicet Dominus Deus numerum, et nomina iubeat perscribi in coelesti bibliotheca. |
| 17 | Divina vos gratia prosequatur omnes, et ad gloriam perpetuae beatitudinis pervenire vos faciat, Domini delectissimi! |
| 18 | [Scripsissem ad singulas personas supra nominatas exhortationis litteras, nisi me festinatio prohiberet huius venerandi portitoris. |
| 19 | Vestra vero bonitas fiat, obsecro, vivens epistola et Deo placabilis, ut nostro nomine singulos quosque admoneas de salute animarum suarum, orationibusque meis, quos Christus ubique conservare dignetur.] |