Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXLVI. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM SALISBURGENSEM. (Anno 802.) Significat suum erga Arnonem affectum. Ad quaesita respondere partim recusat, partim promittit. Regis iustitiae amorem laudat: ministrorum avaritiam carpit. Mittit cum muneribus opusculum in Ecclesiasten Salomonis ad describendum.
| 1 | Reverendissimo Patri Aquilae archiepiscopo humilis matricularius Albinus salutem. |
| 2 | Nono Kal. |
| 3 | Iunii hora tertia beatitudinis vestrae missus ad nos pervenit, horaque nona eiusdem diei necessario se reversurum praedixit. |
| 4 | Quapropter, in tam angusto temporis articulo me constituto, alia dictare non potui, nisi gratias tantummodo agere pro dulcissima charitatis vestrae munificentia, et de sanctae fidei probatione, quam semper vestro inesse pectori veraciter agnovimus. |
| 5 | Sed multum meae nocet devotioni infidelitas accipientium litteras meas vobis dirigendas. |
| 6 | Nam memini me anno transacto, vobis de Italia revertentibus, duas dirigere chartulas; similiter modo obviam vestro adventu duas transmisi ad palatium; sed nescio quae ex illis ad vestram pervenerunt praesentiam. |
| 7 | [Quia sicut mihi suave fuit vestrae allocutionis collatio, sic mihi iucundum est satis litteraria salutatione saepius vestram appellare auctoritatem; atque in accipiendis vestrae dilectionis litteris, multum me gaudere certissime scito, quia non est pontifex in hoc regno, cuius me magis fidei crediderim, aut magis eius salutem optarem in Domino, vel illius sancta consolatione frui, vel in loquela, vel in litteris desiderarem. |
| 8 | Sed miseria huius mundi disiungit charos, et convenientes separat animos, atque ardentius exinde nos docet ad eam festinare vitam, ubi nunquam charus deerit, nunquam inimicus aderit; cuius vitae beatitudinem qui agnoscit, facile huius saeculi spernit delicias, quae non sunt deliciae, sed deceptiones; non dulcedines, sed amaritudines; non verae divitiae, sed falsae adulationes. |
| 9 | Sed heu, proh dolor! |
| 10 | multi sunt amatores huius deceptionis, et pauci cultores verarum divitiarum (II Tim. III, 4), dicente ipsa Veritate, Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). |
| 11 | Sed inter paucos contendamus esse, ut inter electorum numerum mereamur deputari.] De canonica vita et regulari institutione, quid mea ignavia scribere, vel vestra occupatio implere poterit? |
| 12 | vel quid sanctis canonibus addere, vel regulari discretioni mea sufficit imperitia, vel te inde admonere, unde ab infantia eruditus fuisti? |
| 13 | Vel quid scire valet de iudicio saeculari mea socordia, inter quae nunquam fieri volui? |
| 14 | tamen si mea diligentia aliquid inde agnoscere poterit, dum certus sciam quid quaeras exinde, segnis non ero quid sentiam ostendere. |
| 15 | De catholicae fidei vero ratione tempore opportuno, divino inspirante Spiritu, non me abnego aliquid inde considerare secundum catholicorum scripta Patrum, atque ad vestrae augmentum sanctitatis transcribere: quod valde necessarium multis video, qui magis saecularia quaerunt quam spiritualia, nescientes quod, secundum Apostoli dictum, impossibile est sine fine Deo placere (Hebr. XI, 6). |
| 16 | [De orationibus vero pro vobis nullatenus mea mens oblivisci potest, sed quadam suavi recordatione in conspectu Dei tuae beatitudinis nomen cordi meo infixum teneo, maxime ante sepulcrum confessoris Christi atque intercessoris vestri beati Martini, inter sacrificiaque sanctorum Christi sacerdotum illud scribere feci]. |
| 17 | De statu vero infirmitatis meae et voluntatis, candidus meus tibi omnia dicere potuit. |
| 18 | Quapropter superfluum est aliquid inde scribere, nisi hoc tantum dicere, ut omnis corporis mei dignitas recessit, et saecularis delectatio procul aufugit. |
| 19 | De bona siquidem voluntate domni imperatoris valde certus sum, quod omnia ad rectitudinis normam in regno sibi a Deo dato disponi desiderat: sed tantos non habet iustitiae adiutores, quantos etiam subversores; nec tantos praedicatores, quantos praedatores; quia plures sunt, qui sua desiderant, quam Dei (Philip. II, 21). |
| 20 | Tua vero sanctitas a nemine munera suscipiat pro causis, quia optime nosti in lege dictum, munera excaecant corda sapientum, et subvertunt verba iustorum (Exod. XXIII, 8). |
| 21 | Quod malum nimie inter Christianos viget, quia qui propria spernere iubentur, aliena cum iniquitate rapiunt. |
| 22 | Hoc vero maxime tua bona providentia prohibeat omnibus tuae venerandae veritatis legationem spectantibus. |
| 23 | Munera vero dilectionis vestrae suavissima cum omni mentis alacritate suscepimus, licet nullius nunc mens mea desideret munuscula propter animi mei requiem; tua tamen mihi sunt semper dulcia, maxime in vestimentis, quae meo corpori satis opportuna semper fuerunt. |
| 24 | Direximus benedictionis gratia charitati vestrae duo capita, propter duo praecepta charitatis; et unum sagellum album subtile, propter perpetuae pacis concordiam, quae semper una eadem debebit esse inter nos. |
| 25 | Direxi quoque ad transcribendum, si placet, nobisque iterum reddendum (quia aliud non habeo, nisi illud tantum) opusculum in Ecclesiasten Salomonis. |
| 26 | Cuius opusculi causam et rationem ex ipso prologo intelligere poteris. |
| 27 | Sed deprecor ut citius transcribatur, si dignum ducas, atque mox remittatur nobis, ne pereat pueris nostris laboris nostri devotio, quia aliud, sicut dixi, non habeo, nisi istud tantummodo. |
| 28 | [Omnipotens Deus perpetua te prosperitate custodire dignetur, atque in omnibus sanctarum divitiis virtutum florere concedat, domine Pater et desiderantissime frater.] |