Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXLV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 801.) Epistolae ad se missae respondet. Rursus praesentia Arnonis frui desiderat, impeditus ipse venire ad palatium.
| 1 | Domino merito in membris Christi amantissimo [Aquilae archiepiscopo] Albinus matricularius sancti Martini sempiternam salutem. |
| 2 | Currenti legatione, litterae beatitudinis tuae venerunt ad me, suavissimae salutationis asserentes verba, quibus laeto perlectis animo nota agnovi, desiderata consideravi, laeta [Mab., laetus] legebam in omnibus vestri animi sanctissimam de nobis devotionem vigilare. |
| 3 | [Ad quas accito notario propter festinationem portitoris pauca rescribere curavi; maxime quia per Candidum filium nostrum, fidelem famulum vestrum duas ante direxi chartulas, unam ad Gandolfovillam, aliam ad Aquis palatium; quem reor, miserante Deo, te revertentem ibi invenisse, qui omnia de nobis tibi viva voce pandere potuit, quomodo Dei clementia super infirmitatem et senectutem nostram respexit, et nos pacifice a strepitu huius saeculi liberavit; ut quieta conversatione spectarem diem extremum, qui pene nemini longe est, sed maxime timendus est ei cui prope esse agnoscitur et iam in ianuis stare.] Tua vero sanctitas vigilet super gregem Christi, ne lupinis morsibus aliquis [Mab., aliquid] desit gratiae Christi tuis subiectis [F., abiectis] admonitionibus ad te respiciens, quia perditio cuiuslibet animae pastoris est detrimentum. |
| 4 | [Vocatus fui ad dominum meum David, sed infirmitate tardatus non veni, seu et voluntate fui detentus.] Ille felix est qui castigatione Dei catenatus est, et ab huius saeculi turbatis liberatus procellis. |
| 5 | Nec unquam tantum divitiis saeculi circumfusus laetabar, quantum consideratione quieta vitae meae gavisus sum. |
| 6 | Opto, Deo miserante, ut per tuam efficiatur dilectionem, quod per meam segnitiem fieri non poterit, id est, ut amplexibus et alloquiis charitatis vestrae liceat mihi aliquam horam perfrui. |
| 7 | Non est episcopus, cuius magis velim praesentia uti, secundum Dei miserationem, quam vestra. |
| 8 | Quod ut fiat, ille efficiat, qui ait: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). |
| 9 | Periculum est fragili animo in huius saeculi permanere tempestate. |
| 10 | Martha ministrabat Christo, sed tamen circa plurima occupata, Domino dicente, legitur esse: Maria vero optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea in aeternum (Luc. X, 40, 42). |
| 11 | [Si placet Deo, ut venias ad limina S. Martini multum desidero, opto atque deprecor. |
| 12 | Sin autem, vel litterae vestrae veniant loquentes in aures Albini tui, uti per portitorem illarum longiorem chartulae serim vobis dirigere valeam.] Mirabar in quadam chartula dilectionis vestrae quoddam verbum, quod ibi legebam in eo; ubi post competentes et animo meo desiderabiles sensus dixisti, quod propter occupationes nil mihi transmittere potuisses munusculi; quasi in auro vel argento charitas nostra consistat - dum tanta est, ut vere fateor, in animo meo: vel etiam, ut credo, et in tuo: ut in comparatione eius charitatis omnis divitiarum species vilescat. |
| 13 | Illa est vera, de qua modo scripsisti, pericula fluminum non subire, de quibus dicitur: Flumina multa non obruent charitatem (Cant. VIII, 7). |
| 14 | Haec vigeat in cordibus nostris, non vana auri vel argenti species: quae non prosunt possidentibus illa, sed magis obsistunt, nisi eis qui illa uti ad salutem animae suae in largitionibus pauperum didicerint et opere perfecerint. |
| 15 | Omnipotens Deus sanctitatem tuam ad multorum profectionem salute perpetua, benedictione felici incolumem protegere et custodire dignetur, domine Pater dilectissime et desiderantissime, atque honore in Deo dignissime. |