Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXLIV. AD ARNONEM. (Anno 801.) Arnonem ad S. Martinum videre, et cum illo de vitae suae rationibus consilia inire desiderat, antequam ex hac vita decedere cogatur.
| 1 | Domino merito amabili Aquilae pio praesuli et pacifico, Albinus salutem. |
| 2 | Perpetua charitas occasionem semper inveniet salutationis ad amicum, ut gaudeat in lectione litterarum animus fidelis, cui non est datum laetari in praesentia oculorum. |
| 3 | Sed melior est fidelis animi aspectus in charitate, omni intuitu pupillarum. |
| 4 | Ideo animo spiritaliter Deus inspiciendus est, non oculis carnalibus, quos communes habemus cum vermiculis: cuius visio omnis est beatitudo, quae sanctis promittitur in sempiterna gloria, a qua tolluntur impii, ne videant gloriam Dei. |
| 5 | Ad hanc perpetuae beatitudinis visionem nos invicem exhortemur, quia frater a fratre adiutus, civitas est firma (Prov. XVIII, 19). |
| 6 | [Tamen si haec vera, quae dixi de animi visione, valde vera videri debeant] quoddam mihi dispendium esse in absentia faciei vestrae video, [non propter nigros in capite capillos, sed propter oculos dulcissimos, et amabilem charitatis loquelam, quam inter nos fideliter habere consuevimus. |
| 7 | Ego siquidem vocatus ad palatium, propter infirmitatem corpusculi mei venire nequeo, te spectans, vita comite, in domo Dei et sancti Martini]. |
| 8 | Si quo modo [Cod. Mab., Si aliquando] desiderium hoc mihi amabile, Deo miserante, evenire valeat ad invicem contemplari, antequam rumpatur vitta aurea, et conteratur rota super fontem (Eccle. XII, 6), et eat homo exterior in domum aeternitatis suae plangentibus circa eum amicis; et spiritus revertatur ad iudicium illius, qui dedit eum (Eccle. XII, 7). |
| 9 | Huius vero iudicii terrore totus contremisco, saecularisque negotii deposito onere Deo soli servire, licet pigro corde et imposito gradu, eligam, ne me minus paratum dies illa per omnia inveniat. |
| 10 | Sed Deo miserante, vitaque comite vulnera quae huius saeculi miseria mihi infeliciter inflixerat, secundum consilia vestrae sanctitatis mederi aggrediar: hisque transactis inter nos consiliis (quod sine lacrymis non dico) ultimum vale fiat [inter Aquilam et Albinum]. |
| 11 | Et ego perpetualiter tuis sanctissimis corroboratus consiliis atque orationibus, spectans spectabo [in loco praefinito], quando revertatur Dominus meus a nuptiis pulsare ianuam (Luc. XII, 36), an custodem domus vigilantem inveniat; huiusque timendae horae momento peracto, utinam tuam beatitudinem propter necessarias pro peccatis meis intercessiones superstitem relinquam. |
| 12 | Quia fides in extremis probatur, quae pene rara invenitur in hominibus. |
| 13 | Omnes enim valde ea indigent, sed pauci habere videntur. |
| 14 | [Has te non pigeat saepius legere litterulas, quas lacrymis dictavi obortis; quatenus in memoria habeas, quid maxime a te meum spectet desiderium; et quod vix invenitur in quamplurimis, in te certum mihi habere agnoscat anima mea in loco praedestinato sibi.] Te vero divina clementia, Pater desiderantissime, multo tempore in servitio sanctae Ecclesiae et multarum profectu animarum proficere faciat, ut cum multiplici laboris tui fructu ad aeternam laudabiliter pervenire merearis beatitudinem. |
| 15 | Iterum atque iterum dico, et cum lacrymis dico, mei memor esto. |
| 16 | Omnipotens Deus te custodiat et in omni bonitate florere concedat, dulcissime et omnium dilectissime praesul. |