| 1 | Optimo praesuli Aquilae Albinus salutem. |
| 2 | Occurrat chartula, charitatis calamo conscripta, vestrae reverentiae, frater desiderantissime, tuis susurrans auribus, ut venias, si fieri possit, ad limina beati [Martini] Patris nostri, protectorisque vestri, ut tuus tecum familiari collatione [Albinus] sodalis agere extrema salutationis verba valeat: quia festinat hora divisionis inter fratres, separationis inter amicos. |
| 3 | Eunti homini in domum aeternitatis suae, et circumeuntibus circa eum in platea plangentibus (Eccl. XII, 5); tunc vera probabitur amicitia, dum falsa cessabit adulatio. |
| 4 | Multi promittunt societatem, sed pauci custodiunt. |
| 5 | Nec mirum; quia multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16). |
| 6 | Sed quid ad haec? |
| 7 | Iungat se homo Deo, et habebit cuncta quae necessaria sunt. |
| 8 | Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et omnia adiicientur vobis (Matth. VI, 33). |
| 9 | Dolores et tribulationes huius vitae nos quotidie admonent Deo iungi, terrena fugere, coelestia amare. |
| 10 | Sed heu, proh dolor! |
| 11 | his optamus miseriis diu interesse, et minus perpetuam quaerimus requiem; nostris inhiamus cupiditatibus, minus Dei praeceptis inhaerentes, qui paterna pietate nos castigat, ut animo haec temporalia fugiamus, et ad aeterna festinemus, ubi vera est beatitudo. |
| 12 | Ut ad hanc pervenire merear, Deo miserante, tua me sanctitas orationum suffragiis adiuvet. |
| 13 | Periculum meum novi, peccata mea agnosco. |
| 14 | Ideo supplex servorum Christi deposco intercessiones, ut mei misereantur. |
| 15 | Spes et consolatio mea omnium Redemptor Deus Christus, cui laus et gratiarum actio pro omnibus bonis, quae mihi gratuita pietate concessit in hoc saeculo. |
| 16 | Vive Deo felix, mundo nam vivere mors est; Vera quidem est homini vivere vita Deo. |