Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXLII. AD FRATRES FULDENSES. (Circa annum 801.) Hortatur ad religiosas virtutes. Mittit pallium storacium pro corpore sancti Bonifacii, et chartulam missalem.
| 1 | Sanctissimis, nobisque cum omni charitate colendis fratribus sancti Bonifacii Patris et protectoris nostri, humilis levita Alcuinus, aeternae beatitudinis in Christo salutem. |
| 2 | Memor dulcissimae dilectionis vestrae, qua me benignissime cum omni gaudio olim suscepistis: et quantum tunc laetatus sum in praesentia vestra, tantum nunc torquetur animus in absentia, quaerens videre quos amat, et habere praesentes quos diligit. |
| 3 | Sed quia hoc carnalibus non est concessum oculis, fiat spiritali praesentia perpetua dilectio; quia charitas quae deseri potest, nunquam vera fuit. |
| 4 | Quapropter tendamus ad illam, quae nunquam finem habitura est, in qua beata aeternitas est, et aeterna beatitudo: ut ad hanc pervenire mereamini, nullus labor vos terreat; nullae saeculi huius blanditiae retrahant, sed semper illius amor ardeat in cordibus vestris, qui tertius in via comes apparuit duobus discipulis; qui sublatus ab eorum oculis carnalibus dixerunt: Num cor nostrum ardens erat, dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? |
| 5 | In litteris sanctorum Patrum quaeramus illum quem illi necdum docti in Scripturis intellexerunt. |
| 6 | Modo aperta sunt omnia; modo ipse aperuit sensum, de quo dictum est: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Ibid. 45). |
| 7 | Nunc evangelica veritas toto resplendet in orbe; nunc prophetarum aenigmata sole lucidius fulgent in ecclesiis Christi. |
| 8 | Hanc lucem veritatis tota anima sectemini, et Christum intelligite, in illa Christum amate, Christum sequamini, quatenus eius vestigiis sacratissimis inhaerentes vitam aeternam in eius sanctissima praesentia habere mereamini; memores apostolici mandati dicentis: Fratres, stabiles estote et immobiles in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino (I Cor. XV, 58). |
| 9 | Stabiles estote in loco vestro, et in devotione propositi vestri. |
| 10 | Nolite derelinquere sanctissimum Patrem vestrum; state circa sepulcrum eius, quatenus ille preces vestras offerat omnipotenti Deo. |
| 11 | Nolite concupiscere saeculares vanitates, sed coelestes amate beatitudines; et nolite, sicut Doctor gentium ait, conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri (Rom. XIII, 2). |
| 12 | Turpe est enim monacho militiam spiritalem amittere, et saecularibus se implicare negotiis. |
| 13 | Non sint murmurationes inter vos, non odia, non invidiae, non detractiones; et nolite iudicare alterutrum; sed in humilitate et concordia omnes vestrae fiant actiones: Obedientes praepositis vestris, non ad oculum tantum, sed ex corde, quasi coram Deo (Ephes. VI, 5, 6). |
| 14 | Obedientia vestra, charitas vestra, humilitas vestra notae sint omnibus, ut plurimi vestris bonis exemplis erudiantur, et proficiant in salute animarum suarum. |
| 15 | Si vero venerandus Pater Bonulfus, dilectissimus meus amicus, non valeat pro infirmitate sua implere regularis vitae duritiam, vos illum iudicare nolite, sed ex corde obedite illi, et amate ut Patrem, quia ipse rationem redditurus erit de animabus vestris. |
| 16 | Ille pro vobis laborat vagando et currendo, ut quiete vivere [valeatis] et regularem vitam vestram custodiatis, et corpori vestro necessaria habeatis. |
| 17 | Vos vero facite sicut filii charissimi; Deum timete, Deum diligite, et curam sanctissimi Patris vestri habete in orationibus vestris, quatenus longaeva prosperitate vobiscum vivat feliciter, et vobiscum vosque cum illo vitam habere mereamini sempiternam. |
| 18 | Adolescentulos vestros admonete, instruite, docete in omni disciplina sancta et doctrina catholica, ut digni habeantur in loco vestro stare, et orationum . . . vobis dirigere, ubicunque maneatis. |
| 19 | Admonete corde [de] castitate corporis, de confessione peccatorum suorum, de lectionis studio et labore manuum sine murmuratione, et de omnibus rebus quae tali aetate necessaria videantur; et illi subditi fiant senioribus et magistris suis, humilitate bona, in religione piissima. |
| 20 | Et vos seniores qui estis, bona eis praebete exempla, ut non solum verbis, sed vitae religione vestrae erudiantur. |
| 21 | Non sint luxuriosi, non ebrietati servientes, non contemptuosi, non inanes sequentes ludos, sed discant officiales esse boni in domo Dei, ut benedictionem et gratiam, per intercessionem sancti Bonifacii Patris sui, a Deo Christo recipere mereantur, meque deprecor ut perpetua memoria habeatis vobiscum in sanctis orationibus vestris; tempus enim appropinquat, quod nullus effugere valet: praeparet se unusquisque, ut vestitus bonis moribus, non nudus appareat in conspectu Domini Dei sui. |
| 22 | Direxi unum pallium storacium ad corpus sancti Bonifacii Patris nostri, de cuius sancta intercessione pro peccatis meis magnam habeo fiduciam; quatenus ego peccator vel veniam habere merear ea die, qua vestra sanctitas coronam recipiet beatitudinis aeternae. |
| 23 | Misi chartulam Missalem vobis, o sanctissimi presbyteri, ut habeatis singulis diebus, quibus preces Deo dirigere cuilibet placeat; quando in honorem sanctae Trinitatis; quando de amore sapientiae; quando de poenitentiae lacrymis; quando de charitate perfecta, vel quando ad suffragia angelica postulanda, vel omnium sanctorum cuilibet postulare placet; vel etiam si quis pro peccatis suis; vel pro quolibet amico vivente; et etiam pro amicis plurimis; vel etiam fratribus de hoc saeculo recedentibus facere velit orationes; vel quando specialiter beatae Mariae genitricis Dei virginis perpetuae deprecari velit intercessiones; vel etiam sanctissimi Patris vestri Bonifacii cantare quis velit, et praesentiam illius piissimam advocare precibus. |
| 24 | Haec omnia charitatis intuitu vobis dirigere curavimus, deprecantes humilitatem vestram, benigne suscipere, quod plenissima charitate vobis dirigimus. |
| 25 | Faciat quislibet de eis, quodcunque placeat, et ne me reprehendat in charitatis officio. |
| 26 | Unusquisque enim in suo sensu abundet, et semper faciat Deo placita, et omnibus sanctis, quatenus cum illis perpetua visione Domini nostri Iesu Christi frui digni inveniantur. |
| 27 | Mei memorem sanctam beatitudinem vestram Dominus Deus in omni postulatione sancta exaudiat, et praesentem felicitatem, futuramque beatitudinem vobis condonare dignetur, dilectissimi fratres. |
| 28 | Deprecor ut nobis per litteras beatitudinis vestrae notum faciatis, si hae ad vos pervenerint litterae, et quid exinde vestrae placeat prudentiae. |
| 29 | Quod meum est feci, charitatis implens officium in amore et honore Domini nostri Iesu Christi. |