Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXVIII. AD SOROREM ET FILIAM. (Anno 801.) Significat quantum aestimet illarum amicitiam. De felici nuntio Roma accepto certiores reddit. Mittit quosdam tractatus Ven. Bedae describendos. De propria sua valetudine illas instruit.
| 1 | Charissimae in Christo sorori et filiae gratissimae, Pater perpetuae beatitudinis salutem. |
| 2 | Quantum inter nos rerum eventus probare potuit, semper ab initio cognitionis nostrae optime nostris partibus vestram bonitatem fidelem invenimus. |
| 3 | Proinde gratias et laudes Deo omnipotenti perpetuas agere aequum habemus, qui nobis, quamvis indignis, tam clarae dignitatis et tam probatae fidei concessit amicitiam, et, quod raro inter consanguineas personas inveniri poterit, in peregrinis nominibus reperire perdonavit; quamvis, quantum ad Christianae fidei societatem nullus dici debeat peregrinus, quantum vero ad saeculi exsilium omnes peregrini sumus, dicente Psalmista: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est (Psal. CXIX, 5). |
| 4 | Exsilium est habitatio huius vitae, quoniam cogit nos ad Patriam properare, de qua dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). |
| 5 | Felix est qui de labore ad requiem perveniet, in qua sine omni perturbatione animi vel corporis vivet in aeternum. |
| 6 | Placido animo vestrae pietatis suscepimus eulogias, devoto deprecantes animo Dei clementiam, longaeva prosperitate vos feliciter in hoc saeculo vivere, et ad aeternam beatitudinem post huius labores vitae pervenire. |
| 7 | Candidus noster de Roma reversus est, omnia prospera inde referens de domino meo David et omnibus fidelibus suis; filiolos nostros remansisse cum Pippino dixit; apostolicum suos superare adversarios referebat, et in magna esse gratia cum domino imperatore. |
| 8 | Tractatus quos rogastis direximus, deprecantes ut quantocius scribantur et remittantur, quia nobis valde necessarii sunt propter legentium utilitatem, quos dominus Beda [Ms., Boeda] magister noster sermone simplici sub sensu subtili composuit. |
| 9 | Ideo eius opuscula vobis dirigere curavimus, quia eius maxime dicta vos desiderare intelleximus De mea vero sanitate scito quod partim febris recessit, partim remansit. |
| 10 | Ad castigandum permanet; sed minus meritis meis pepercit mihi pietas divina et intercessiones sanctorum suorum. |
| 11 | Sed adhuc restat maximus timor de iudicio Dei, quem nullus effugere valet. |
| 12 | Tantum castiget nos pia miseratione perpetui Patris bonitas, et non tradat nos in manus inimicorum nostrorum: Cui saepius dicam: Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam (Psal. XXI, 21). |
| 13 | Item: O Domine, libera animam meam, misericors et miserator Dominus (Psal. CXIV, 4), ut fieri possit quod dicitur: Benedic, anima mea, Dominum (Psal. CII, 1). |
| 14 | Atque iterum: Lauda, anima mea, Dominum (Psal. CXLV, 2). |
| 15 | Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum (Psal. LXXI, 17). |
| 16 | Perpetua benedictione divina vos gratia coronare dignetur, dilectissimae in Domino dominae! |