Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXVI. AD EUMDEM. Ad conversationem honestam et religiosam animat; et vitari suadet columbas coronatas volitantes per cameras palatii.
| 1 | Dulcissimo filio meo Nathanaheli Albinus Pater salutem. |
| 2 | Obsecro te, fili mi charissime, ut vita tua fiat et conversatio honesta, et religiosa, atque sine omni reprehensione, in quantum fieri possit, coram Deo et coram hominibus, ut intelligatur quanta eruditione edoctus fuisti. |
| 3 | Sanctitas tua et venerabilis religio laus est mihi apud homines et merces apud Deum. |
| 4 | Non veniant coronatae columbae ad fenestras tuas, quae volant per cameras palatii: Nec equi indomiti irrumpant ostia camerae: nec tibi sit ursorum saltantium ora [Forte, hora], sed clericorum psallentium; sint verba in veritate modesta, et vox temperata, et silentia considerata; et cui dicas, diligenter examinatum. |
| 5 | Nec te alienis immisce dissensionibus, nec te praetereat horarum psalmodia sanctarum; nec missarum maxima virtus in corpore Christi, nec charitas desit. |
| 6 | Legatur ante te lectio sancta, per quam fieri possint ad convivas verba praedicationis. |
| 7 | Sit tuum velle et nolle ad mentis arcem constitutum, ne poenitere cogaris de quolibet facto. |
| 8 | Esto pauperum pater, ut de pane tuo manducent, quia in paupere Christus reficitur. |
| 9 | Quam felix mensa, in qua est conviva Christus. |
| 10 | Esto irreprehensibilis et morum dignitate, magnificus in sanctitate, laudabilis in ratione dati et accepti, iucundus in verbis, gaudens in aspectu, laetus ad miseros, largus ad pauperes, omnibus omnia [Ms. odorante, nullo sensu] factus, ut ex omnibus, Christi gratia consequente, mercedem habere merearis. |