| 1 | Albinus Nathanaeli salutem. |
| 2 | Cognoscat te in benedictione, qui agnitus est a te beato praedicante Philippo, qui te sub ficu veteris delicti vocavit ad virum de Nazareth; qui te sine dolo Israelitam esse concedat, ut dignus efficiaris non solum verbis dicere, sed et opere implere: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel (Ioan. I, 45-49). |
| 3 | Hunc sequere, donec videas eum cum beato Petro et filiis Zebedei stantem in littore et clamantem: Mittite rete in dexteram navigii et invenietis (Ioan. XXI, 6); uti post hanc piscationem ad convivium vocatus dicatur tibi inter caeteros sanctae piscationis socios: Veni et prande (Ibid. vers. 12). |
| 4 | Quid hoc convivio dulcius? |
| 5 | Quid hac praesentia beatius? |
| 6 | Ubi sempiternum nullo fine clauditur gaudium, ad quod tantummodo magni pisces seligentur, qui non scisso rete apostolica capti sunt praedicatione. |
| 7 | Crescente numero ab uno usque ad decem et septem, propter decalogum et septem sancti spiritus dona: de cuius numeri mira divisione et significatione olim me scripsisse memoro, dominoque meo David dixisse, calido charitatis corde, in fervente naturalis aquae [Ms., atque] balneo, ubi te, alumne, praesentem esse non ignoro. |
| 8 | Saluta Luciam sororem nostram et filiam Columbam: deprecare eas memores esse senectutis meae in sacris orationibus, et salutis suae in bonis operibus; nec illis tuae decorem sapientiae abscondas, sed irriga florentes bonae voluntatis in eis areolas. |
| 9 | Quid pulchrius sapientiae floribus, qui nunquam marcescunt? |
| 10 | Quid scientiae divitiis locupletius, quae nunquam exhauriuntur? |
| 11 | Ad has exhortare eas; vivant in meditatione legis Dei die ac nocte, ut eum inveniant quem scripsit Moyses in lege et prophetae. |
| 12 | Teneant eum, nec dimittant, donec introducantur in cellaria regalis gloriae, ut ordinata charitate floribus aeternae beatitudinis fulciantur, mittente Sponso de thalamo suo praesentis prosperitatis laevam sub capite earum, et dextera aeternae beatitudinis amplexetur eas. |
| 13 | Epistolam vero parvitatis meae, cum sanctissimo divinae Scripturae munere, die Natalis Domini, et verbis salutationis pacificis redde domino meo David cui tantas grates et laudes agimus pro omnibus bonis quae mihi meisque filiis faciebat, quantas habet liber ille syllabas; et tantas a Deo dari benedictiones illi optamus, quantae in eo litterae leguntur scriptae. |
| 14 | Vive Deo felix, fili! |
| 15 | florentibus annis, Ut te conservet Iesus ubique tuus. |
| 16 | Quo sine nil prodest cuiquam vaga gloria saecli; Nate memor Patris semper amate vale. |