monumenta.ch > Alcuinus > 230 > 203 > 197 > 21 > 109 > 134
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXIII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801.) Significat obitum Maganfredi. Intercedit pro fratribus et ecclesia sancti Petri urbis Beneventanae; cum Beneventanis clementer agi supplicat. <<<     >>> EPISTOLA CXXXV. AD NATHANAELEM. (Anno 801.) Excitat ad pietatem; commendat illi curam in instruendis virginibus Lucia et Columba. Committit illi epistolam cum sacrae Scripturae munere porrigendam regi Carolo.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXIV. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801.) Gratias agit pro benefactis; et ut ob corporis infirmitatem apud S. Martinum sibi requiescere liceat, supplicat.

1 Domino piissimo David regi, Albinus perpetuae beatitudinis salutem.
2 Summa Deus Trinitas vestrae bonitati, omnium dilectissime David, aeterna restituat beatitudine, quidquid pietatis vel benignitatis in me famulum vestrum, sicut prima cognitione adventus mei ad vos misericorditer promisistis; ita omnia fideliter implestis, et ad cumulum plenissimae veritatis quae semper vestri pectoris insidet thesauro, centuplum addidistis; ut cunctorum luce clarius oculis patescit, auribusque per longinquas terrarum resonat multorum.
3 Quid enim addi potuit felicitati peregrinationis meae, vel vestrae bonitatis iudicio, super me minus digno his omnibus donorum largitionibus?
4 vel quales gratiarum actiones vestrae misericordiae condignas persolvere possum, nisi perpetua piae orationis sedulitate misericordissimi Dei omnipotentis clementiam deprecari, quatenus aeterna remuneratione in coelesti beatitudine omnia multipliciter reddat in meam vestrae largissimae bonitatis benefacta parvitatem?
5 Quod ut meam liceat apud sanctum Martinum quotidie instantiam agere, supplex suppliciter, humilis humiliter, devotus devote obsecro, quia valde infirmatus corpore nil aliud itineris vel laboris perficere valeo.
6 Omnis igitur corporis mei, ut vere fateor, dignitas et fortitudo recessit, abiit, et quotidie fugiet; nec in hoc, ut revereor, saeculo revertetur.
7 Speravi atque optavi me transactis diebus vestrae adhuc vel semel beatitudinis faciem videre.
8 Sed ingravescente infirmi corporis flebilitate, omnimodis hoc idem fieri non posse probatum habeo.
9 Quapropter deprecor vestrae invictae bonitatis misericordiam, ut nullatenus mens sancta, voluntas benigna quae in vobis est, meae irascatur infirmitati, sed pia compassione fessum concedat requiescere, orationibusque pro vobis instare, et praevenire faciem aeterni iudicis in confessione et lacrymis.
10 Ut si quoquo modo, Deo Iesu miserante, metuendas antiqui hostis accusationes evadere valeam, et aliquem sanctorum habere adiutorem merear, mecum stantem, pro meaque intercedentem fragilitate, ne tradar in manus inimicorum meorum (Eccli. IV, 22).
11 O quam timendus est omni homini dies ille, et quam necessarium est unicuique praeparare se in occursum Domini Dei sui!
12 hortante nos ipsa luce, quae illuminat omnem hominem, atque clamante: Ambulate, dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant (Ioan. XII, 35).
13 Sed et quomodo in ea luce ambulare debeamus, alio ostendit loco, dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
14 David in aeternum tecum sit gratia Christi,
Ut vigeas, valeas, victor in orbe potens.
15 Post haec et teneas coelestia regna beatus,
Cum sanctis pariter semper in arce poli.
16 Multiplici Christus reddat tibi munera mitis,
In me quot bonitas contulit ecce tua.
17 Gramina quot tellus habeat, vel littus arenas;
Tot miserante Deo, David, habeto vale.
18 Inclytus aeternis David feliciter annis,
In Christo meritis vivat ubique sacris.
Alcuinus HOME

bnf1096.68 bnf2183.96 csg271.200 tbl8.1v