Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXIII. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801.) Significat obitum Maganfredi. Intercedit pro fratribus et ecclesia sancti Petri urbis Beneventanae; cum Beneventanis clementer agi supplicat.
| 1 | Gloria et laus Deo omnipotenti pro salute et prosperitate vestra, dulcissime mi David, atque pro omni honore et sapientia, in quibus te speciali gratia omnibus supercellere fecit. |
| 2 | Perpetua gratiarum actio resonet, et assidua sanctarum intercessio orationum ad Deum dirigatur, quatenus longaeva prosperitate feliciter vivas, valeas et regnes ad correctionem et exaltationem sanctae suae Ecclesiae, ut sub protectione tuae venerandae potestatis secura quiete Deo deserviat. |
| 3 | Effudi pridem preces supplicationis meae per Candidum famulum vestrum, quas precor clementi animo vestram suscipere pietatem. |
| 4 | Quidquid animus suggessit meus mihi, totum misi in aures eius, ut conservaret in corde, vestraeque veridico ore patesceret pietati. |
| 5 | Sed novi rerum eventus novos iterum, charitatis penna, exarare meam devotionem apices exhortantur. |
| 6 | Audivi siquidem, quod sine dolore et lacrymis non dicam, Maganfredum fidelem vestrum nobisque charissimum amicum in Beneventana diem obiisse patria. |
| 7 | Unde rogatus sum a fratribus sancti Petri litteras dirigere bonitati vestrae, pro cellulis ad eam antiquitus pertinentibus ecclesiam, ut merces vestra esset ex illarum aliquibus, si vestrae videatur providentiae; similiter et pro atrio intra muros civitatis, unde fratribus sancti Petri habitatio honesta construi potuisset. |
| 8 | De his omnibus vestra consideret bonitas, quid Deo placeat, vestroque nomini honorabile fiat, et bonitati amabile. |
| 9 | Sed multo maior et plus necessaria populo Christiano causa occurrit, preces prostrato effundere corpore ante pedes pietatis vestrae. |
| 10 | Primo, ne irascaris fidelissimae charitati meae, qua me maxime debitorem benignitati vestrae verissime agnosco. |
| 11 | Secundo etiam loco, et hoc intimo cordis affectu deposco, ut sanctissima sapientiae vestrae consideratio provideat, quid Deo placeat, vel quid populo proficiat Christiano de expeditione hostili in Beneventana terra, ne maius sibi eveniat damnum de fidelibus tuis. |
| 12 | Optime nosti quomodo divina pro te pugnabat providentia. |
| 13 | Patrem, fratremque huius impiissimi hominis in brevi tulit articulo. |
| 14 | Sic etiam, sic faciet, credimus, si illius sancta voluntas disponit, ut et iste pereat, sine aliquo fidelium damno tuorum eveniat. |
| 15 | Talia possunt fere melius ex consilio, quam aperta expugnatione, per tempus finem habere. |
| 16 | Quo plus humiliat se homo sub manu omnipotentis Dei, eo citius vindicat iniurias servorum, qui ait: Mihi vindictam, ego retribuam (Rom. XII, 19; Hebr. X, 30; Act. XIII, 22). |
| 17 | Id est, mihi servate vindictam, et ego pugnabo pro vobis. |
| 18 | Nam David, de quo ipse Dominus tam sublime protulit testimonium; Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum (II Reg. XIX, 23). |
| 19 | Ipse igitur Semei sibi maledicentem prohibuit occidi, optans sibi pro patientia humilitatis suae a Deo dari benedictionem. |
| 20 | Haec etiam acutissimae sapientiae investigatio disponat, secundum rationis vivacitatem et secundum salutem fidelium tuorum considerans quomodo animus illorum sine praesentia beatitudinis tuae longum sufferat laborem. |
| 21 | Deum invoco testem cordis mei, haec plena fide, et perfecto prosperitatis vestrae in omnibus desiderio scripsisse, obsecrans supplici devotione, haec eadem patienter vestram legere beatitudinem, nec aliquid iracundiae in meam habere praesumptionem, talia vestrae ingerentis sapientiae. |
| 22 | Licet charitas mea stulta videri valeat, tamen nunquam infidelis, nec in minimo nec in maximo inveniri poterit. |
| 23 | Fiducia enim probatissimae humilitatis vestrae haec scribere praesumpsit. |
| 24 | Forte quislibet dicit: quid ille homo alienis se ingerit rebus? |
| 25 | Non agnoscit nihil mihi alienum vestrae prosperitatis esse debere, quam super salutem corporis mei vel vitae meae longaevitatem diligere me testor. |
| 26 | Tu prosperitas regni, tu salus populi, tu decus Ecclesiae, tu omnium protectio fidelium Christi; nobis igitur sub umbra potentiae, et sub tegmine pietatis tuae, divina concessit gratia religiosam ducere vitam, atque secura quiete Deo Christo deservire. |
| 27 | Ideo sollicita mente et pia intentione, pro tua prosperitate et salute curam habere et intercedere iustum et necessarium habemus, domine desiderantissime atque omni honore dignissime David rex |