| 1 | Domino merito laudabili, et omni charitatis officio amplectendo, nobisque nimium desiderantissimo David regi, humillimus sanctae Dei Ecclesiae vernaculus Albinus perpetuam aeternae gloriae salutem. |
| 2 | Quia flamma perpetuae charitatis iugiter ardescit in corde, fas esse videtur opportunis vicibus litterarum foras scintillare officio: ne taciturnitate vilescat, quae novis semper beneficiorum fomentis nutritur. |
| 3 | Ecce Flaccus effeto corpore, militaris cingulo laboris deposito, secundum piissimum domini sui David consilium, devote Deo soli quieta pace servire toto elegit desiderio: quid [Edit., quod] iterum pugnare cogitur, et sub fasce armorum desudare, quae infirmi corporis denegat fragilitas de terra tantummodo levare. |
| 4 | Nisi forsan subsequenti tempore eius misericordia, qui allevat elisos, solvit compeditos (Psal. CXLV, 8), vires ei praestare dignetur. |
| 5 | Forte quidam dicturus est dialecticus: Consilio valet, cui fortitudinem annosa negat infirmitas. |
| 6 | Sed illi etiam verissima opponi poterit responsio: Si quid dignum in corde viguerit Flacci, hoc totum in sacratissimo pectoris thesauro pius possidet David. |
| 7 | In tantum, ut ubi ille est, ibi etiam et Flaccus. |
| 8 | Respondeat pro utrisque amborum divitissimus sapientiae. |
| 9 | Et ut simpliciter dicam, quod mihi simpliciter deprecari necesse est: ne quaeso sancta mens Domini mei irascatur tarditati meae, quod modo venire non valeam. |
| 10 | Erit iterum, si Deo placuerit, tempore opportuno. |
| 11 | Nec meam reor devotionem vestrae excellentiae in aliquo loco plus prodesse posse, quam assiduis apud sanctum Martinum orationibus, quatenus divina clementia, quae vos per singulos magistratus in altissimum saecularis potentiae evexit honorem, eo longaeva prosperitate uti concedat, atque ex huius sublimitatis dignitate ad apicem aeterni regni ascendere faciat. |
| 12 | Quo misericordia et iustitia, Deo miserante, vestram deducat beatitudinem. |
| 13 | Ille homo recte feliciter felix dici poterit, qui de hac praesenti felicitate ad aeternam merebitur pervenire felicitatem. |
| 14 | Et implebitur in eo pulcherrima illius versiculi promissio: Ambulabunt sancti de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). |
| 15 | Alma Dei Christi tribuat tibi regna potestas Aurea cum sanctis, David, in arce poli. |
| 16 | Discindat chartam mitis, rogo, dextera David, Victricem faciat quam Deus omnipotens. |