Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXXI. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801.) Mittit per famulum suum sacros libros a se in unum corpus collectos et emendatos.
| 1 | Domino desiderantissimo meritoque amabili David regi, Albinus praesentis prosperitatis et aeternae beatitudinis in Christo salutem. |
| 2 | Diu deliberans quid mentis meae devotio ad splendorem imperialis potentiae vestrae atque augmentum opulentissimi thesauri vestri, muneris condignum reperire potuisset, ne ingeniolum animi mei, aliis diversa divitiarum dona offerentibus, otio torpuisset inani, et vacuis manibus parvitatis meae missus ante faciem beatitudinis vestrae venisset: tandem Spiritu sancto inspirante inveni, quod meo nomine competeret offerre, et quid vestrae prudentiae amabile esse potuisset. |
| 3 | Ergo in vestrae pietatis sacratissima sollicitudine non dubie patet quid per vos in totius Ecclesiae salutem Spiritus sanctus operetur: et quantis universorum fidelium precibus sit optandum, ut in omnem gloriam vestram extendatur imperium, et ut intus sit omnibus Deo fidelibus amabile, et foris sanctissimis [F., cunctis] Domini adversariis terribile. |
| 4 | Sed quaerenti mihi et consideranti nihil dignius pacatissimo honori vestro inveniri posse, quam divinorum munera librorum: qui Spiritu sancto dictante, et Christo Deo ministrante, ad salutem totius humani generis, coelestis gratiae calamo conscripti sunt, quos in unius clarissimi corporis sanctitatem connexos, atque diligenter emendatos vestrae clarissimae Auctoritati (per) hunc clarissimum filium vestrum, vobisque fidelem famulum, dirigere curavi: quatenus plenis manibus iucundissimo vestrae dignitatis adstaret servitio: Qui longa fessus infirmitate, Deo miserante, dum aliquantulum convaluit, affatim vestram adire festinabat pietatem. |
| 5 | Sed et lacrymarum munuscula mearum in orationibus apud sanctum Martinum, pro desiderantissima Auctoritatis vestrae prosperitate vobis fideli transmitto sponsione. |
| 6 | Ille serviat, sicut decet, Domino piissimo: Ego orabo pro Domino dilectissimo, quomodo sancti Spiritus visitatio cor meum illuminare dignabitur. |
| 7 | Si quid igitur melius mentis meae devotio invenire valuisset, utique prona voluntate in augmentum honoris vestri offerrem. |