Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXIX. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801, circa finem Maii.) Gaudium suum ob reditum Caroli ex Italia significat, cui cum muneribus obviam mittit Candidum.
| 1 | Domino desiderantissimo et omni honore dignissimo David patri patriae, Albinus matricularius praesentis et futurae beatitudinis salutem. |
| 2 | Benedictus Dominus Deus, et benedicta perpetua illius misericordia super servos suos: pro quorum prosperitate et salute vos, dulcissime David, prospere duxit et pacifice reduxit, conservavit, honoravit et exaltavit; atque in omni loco adventus vestri lumen iustitiae, pietatisque ante faciem vestrae beatitudinis splendescere fecit. |
| 3 | Quatenus totius caligo iniquitatis, nebula perversitatis, serenissimo sapientiae vestrae splendore discuteretur. |
| 4 | Beata gens cui divina clementia tam pium et prudentem praevidebat rectorem. |
| 5 | Felix populus qui a sapiente et pio regitur principe; sicut in illo Platonico legitur proverbio, dicentis: Felicia esse regna, si philosophi, id est, amatores sapientiae regnarent, vel reges philosophiae studerent: quia nihil sapientiae in hoc mundo comparari poterit. |
| 6 | Haec est namque quae humilem exaltat, et potentem gloriosum efficit, et in omni persona laudabilis existit; in qua decus est et pulchritudo vitae praesentis, nec non et gloria perpetuae beatitudinis: quia solummodo vera est sapientia quae beatos et aeternos efficiet dies. |
| 7 | Haec enim vestram optimam sollicitudinem, Domine mi David, semper amare et praedicare agnoscebam; omnesque ad eam discendam exhortari, imo et praemiis honoribusque sollicitare, atque ex diversis mundi partibus amatores illius vestrae bonae voluntati adiutores convocare studuistis. |
| 8 | Inter quos me etiam infimum eiusdem sanctae sapientiae vernaculum, de ultimis Britanniae finibus adsciscere curastis; atque utinam tam utilem in domo Dei servulum, quam promptulum vestrae obedire voluntati! |
| 9 | Quia diligens diligebam in sacratissimo pectore vestro, quod in me vos velle invenire intelligebam. |
| 10 | Unde quotidie avida cordis intentione, suspensis in verba venientium auribus, sollicitus eram, quid mihi nuntiarent de domino meo dulcissimo David: quando domum rediret; quando patriam reverteretur. |
| 11 | Tandem aliquando, quamvis sero, vox optata concurrentium desiderii mei insonuit auribus: Iam iamque veniet; iam Alpes transivit, quem tanto animi tui fervore, o Albine, adesse optasti. |
| 12 | Tum ego repetens iterum atque iterum lacrymabili voce clamavi: O Domine Iesu! |
| 13 | quare non das mihi pennas aquilae? |
| 14 | quare non translationem Habacuc prophetae una die, vel etiam hora concedis, ut amplectar et osculer vestigia illius charissimi mei, et super omne quod in hoc mundo amari potest, dulcissimi oculos videam clarissimos; verba audiam iucundissima? |
| 15 | Vel quid tu inimica, tempore importuno, me opprimis, febris, et non permittis me solita corporis mei alacritate fungi, ut vel tarde fiat, quod cito non valet? |
| 16 | Attamen hoc adventus vestri gratissimo laetus nuntio, confestim Candidum nostrum vestrae obviam sanctissimae dilectioni dirigere studui, habens in manu munuscula, gratia senioris, certus clientelli [Forte, grata senioris vestri clientelli], et in ore necessarias magistri voluntates, quem benignitas vestra, ut clementer audiat, obsecro. |
| 17 | Tempus est ut agnoscat infirmitas fragilitatem suam, et tota se conferat in stabilitatem animae suae: ut quamvis exterior homo annorum numero vel morborum molestia conteratur, tamen renovetur desiderio salutis aeternae interior de die in diem. |
| 18 | Quod qualiter fieri debeat, mens mea vestrae pietatis exspectat consilium. |
| 19 | Nam si praeceps pugnantium praesumptio saepe in periculum cadit, quanto magis qui spiritale inire cogitat certamen, si consilio non regitur prudenti, per vices incerta sudat victoria? |
| 20 | Quod ne fieret, sancta prohibuit Scriptura, dicens: Omnia fac per consilium, postea non poenitebis (Eccli. XXXII, 24). |
| 21 | Hoc optime sciens, mei ipsius minus confidens dispositione vestrae prudentiae me subiicere consilio decrevi. |
| 22 | Quia, ut vere fateor, quidquid per Dei miserantis gratiam mihi vestra pietatis providentia disposuit agendum, omnimodis prospere mihi pervenisse probavi. |
| 23 | Nam fere ante hoc quinquennium saeculares occupationes, Deum testor, non ficto corde declinare cogitavi. |
| 24 | Sed vestrae piae providentiae consilio, translatus sum in servitium sancti Martini, fidei catholicae et ecclesiasticae sanctioni, donante Deo, proficuum. |
| 25 | Non recessit tamen de corde prioris voluntatis affectus, sicut transacto anno vestrae pietati iam praedixi. |
| 26 | Haec omnia vestra consideret bonitas, et pia promissione disponat, quia, ut praedixi, tota meae mentis intentio ad bonitatis vestrae verissime respicit consilium. Nec alio se quolibet [Forte, alii se cuilibet] credit; quia in te tota infirmitatis senectutisque meae consolatio intendit. |
| 27 | Inter fratres in ecclesia sancti Martini Deo fideliter servientes vivere vel requiescere, Deo miserante, sine ulla dubitatione desidero; eiusdemque beatissimi pectoris [Forte protectoris] vestri participem esse in vita aeterna vestram dilectionem perpetualiter opto. |
| 28 | Hocque Deum assiduis precibus obsecro, ut praesens vita excellentiae vestrae eius sancti intercessionibus adiuvetur, protegatur, et consistat; et post hanc aeterna cum eodem beatitudine perfrui merearis, domine dilectissime et desiderantissime David. |