monumenta.ch > Alcuinus > 101 > 128
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXVII. AD DILECTISSIMAM SOROREM. Pro cappa et aliis donis gratias agit; Angilberti, Avae sororis, et Columbae meminit. <<<     >>> EPISTOLA CXXIX. AD DOMNUM REGEM. (Anno 801, circa finem Maii.) Gaudium suum ob reditum Caroli ex Italia significat, cui cum muneribus obviam mittit Candidum.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXVIII. AD GISLAM FILIAM CAROLI MAGNI. Dolet se ob infirmitatem non posse regis faciem videre, et Gisilae frui colloquio; quam ad virtutes exhortatur.

1 Charissimae in Christo filiae fidelis in charitate Pater perpetuae prosperitatis salutem [et caetera].
2 Corporalis infirmitatis incommoda hoc maxime animum contristant paternum, quod domini mei [David et vestrae] dilectioni sic cito, sicut volui, praesentari non potui.
3 Credo tamen in eius clementiam, qui allisos solet erigere, et infirmos curare, quod meam adhuc impleat voluntatem in videndo faciem Domini mei [dilectissimi], vestraeque familiaritatis alloquio.
4 Tu vero, filia charissima, honestis misericordiae operibus, vitae sanctitate ornare memento dignitatem tuam, ut magis probitas laudet conversionis quam species auri fulgentis.
5 Si quis diligentius consideret praecepta divina, inveniet in illis [utrumque, et] laudis in praesenti vita inter homines, et mercedis aeternae gloriae apud Deum.
6 Haec tu, nobilissima puella, diligentissime discere et devotissime implere satage, ut digna efficiaris a Deo amari et ab hominibus laudari.
7 Tunc habet Flaccus omni laetitia gaudere, [et more senis Entelli saltare], totisque viribus tripudiare.
8 Moribus egregiis virtutum et vita coronis
Floreat et vigeat, filia chara tibi.
Alcuinus HOME

bnf1096.68 bnf2183.96 csg271.200 tbl8.1v