monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXVI. AD SOROREM CHARISSIMAM. (Anno 801.) Laudat illius pietatem, et ad laborem pro aeternitate exhortatur: gratias agit pro cruce donata. <<<     >>> EPISTOLA CXXVIII. AD GISLAM FILIAM CAROLI MAGNI. Dolet se ob infirmitatem non posse regis faciem videre, et Gisilae frui colloquio; quam ad virtutes exhortatur.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXVII. AD DILECTISSIMAM SOROREM. Pro cappa et aliis donis gratias agit; Angilberti, Avae sororis, et Columbae meminit.

1 Dilectissimae in Christo sorori.
2 Prospera, donante deo, his sanctissimis diebus habuimus solemnia, et laetus fuit domnus rex, et omne palatium in gaudio.
3 Et ego, frater vester, magnum habui gaudium de prosperitate et salutatione vestra, de gratissimo munere Psalmodiae et Missarum celebrationis, quod mihi magna charitate direxistis.
4 Sed et cappa quam mihi aptissimam misistis, valde animo meo placet.
5 Veniente vero Angelberto forte aliquid certius vobis remandare habemus.
6 Vos animum vestrum firmate in servitio Dei et in salute animae vestrae.
7 Viriliter domum aedificate vobis sempiternam in coelis, ut paratam habeatis beatitudinem cum Christo et sanctis eius, quam plurimi verbis optant, sed rebus non perficiunt.
8 Tu vero labora diebus, horis ac momentis, ut abundanter habeas quod feliciter diligas.
9 Credo te de orationibus Avae [Al., Evae] sororis nostrae fideliter facere.
10 Sed ex mea petitione aliquid superadde, quia mihi fidelis fuit.
11 Et ubi plus fides innotescit, quam post mortem amici?
12 Dic Columbae, ut memoriae confirmet quod accepit, donec veniat qui superadiiciat.
13 Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6).
14 Desiderium vestrum impleat, et cor charitate illuminet, qui venit mundum illuminare, et ignorantiae tenebras de cordibus in eum expellere credentium.
15 Vita et salus, Christo donante, vos comitetur in aevum.
Alcuinus HOME

bnf1096.68 bnf2183.96 csg271.198 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik