monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXV. AD GUNDRADAM VIRGINEM COGNOMENTO EULALIAM. (Anno 800.) Gundradam instruit quomodo in aula virtuose vivat. Per illam regi commendari, et quod ad ipsum pervenire nequeat, excusari cupit. <<<     >>> EPISTOLA CXXVII. AD DILECTISSIMAM SOROREM. Pro cappa et aliis donis gratias agit; Angilberti, Avae sororis, et Columbae meminit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXVI. AD SOROREM CHARISSIMAM. (Anno 801.) Laudat illius pietatem, et ad laborem pro aeternitate exhortatur: gratias agit pro cruce donata.

1 Charissimae in Christo sorori.
2 Vere fateor quod valde desideravi ad vos venire propter aliquas necessitates, quas vobiscum conferre volui.
3 Sed me impedivit acerbitas febrium, quae me adhuc per vices fatigat.
4 Quapropter citius ante hibernale frigus regi obviam properare curabo.
5 Placet mihi valde labor vester in sanctae Dei Genitricis Ecclesiae exaltatione, et in librorum consideratione.
6 Unde in his laboribus, quantum poterimus, vestram solertiam adiuvare gaudemus.
7 Et puer Fridegisus secundum temporis opportunitatem vobis ferat auxilium.
8 Vester vero profectus in Deo mei animi est magna voluptas.
9 Ideo quod coepisti perficere, Dei adiuvante misericordia, diligentissime studeas.
10 Unusquisque secundum suum laborem praemium accepturus erit.
11 Et qui plus laborat, plus mercedis accipiet.
12 Nunc tempus est operandi: veniet vero tempus remunerandi.
13 Quales tunc esse optemus, tales nosmetipsos nunc praeparemus.
14 Sapienti pauca sufficiunt.
15 Scio sagacitatem animi vestri haec omnia melius intellexisse quam me scripsisse; et operibus implere quod vix verbis explicare valeo.
16 Utinam cito adveniat tempus, ut tecum cordis mei conferam angustias, ut consoletur animus meus ex vestrae pietatis consolatione [Al., perfectione].
17 Plurimum mihi placet crux quam vestra mihi benignitas direxit.
18 Et credo vos aeternam habere a Deo mercedem pro illius opere, et assiduas sancti Lupi intercessiones, et laudabiles gratiarum actiones ab eis qui ad illius patrocinia confugere solent.
19 Nunc soror alma vale, soror o charissima nobis!
20 Et nunc et semper, dulcis amica, vale.
Alcuinus HOME

bnf1096.68 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik