monumenta.ch > Alcuinus > 173 > 125
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXIV. AD GEORGIUM PATRIARCHAM URBIS HIEROSOLYMAE. Georgio gratulatur ob dignitatem in loco sanctissimo; hortatur ad patientiam in persecutione infidelium. Se suosque illius orationibus commendat. <<<     >>> EPISTOLA CXXVI. AD SOROREM CHARISSIMAM. (Anno 801.) Laudat illius pietatem, et ad laborem pro aeternitate exhortatur: gratias agit pro cruce donata.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXV. AD GUNDRADAM VIRGINEM COGNOMENTO EULALIAM. (Anno 800.) Gundradam instruit quomodo in aula virtuose vivat. Per illam regi commendari, et quod ad ipsum pervenire nequeat, excusari cupit.

1 Venerandae in Christo filiae Eulaliae Albinus salutem Saepe familiaritas nominis immutationem solet facere, sicut ipse Dominus Simonem mutavit in Petrum; et filios Zebedei filios nominavit Tonitrui (Marc. III, 16, 17), quod etiam antiquis vel his novellis diebus probare poteris.
2 Tu vero, virgo clarissima et sponsa Deo dignissima, te ipsam in omni castitate custodi corporis et animae; quia iuxta Apostolum virgo Dei debet [Ms., decet] esse corpore casta et anima (I Cor. VII, 34).
3 Esto caeteris in palatio virginibus totius bonitatis exemplar, ut ex tua discant sancta conversatione seipsas custodire, vel cadentes resurgere.
4 Praeveniant [Ms., pervenient] in conversione faciem iudicis.
5 Sint nobiles in moribus, sicut sunt nobiles ex parentibus.
6 Non serviant carnali desiderio, sed Christi magisterio.
7 Vivant coram hominibus honeste, et coram Deo digne.
8 Agant de praeteritis poenitentiam, et caveant se de futuris, quia Scriptura dicit: Deus dat poenitentibus partem iustitiae (Eccli., XVII, 20).
9 Nota sunt Domino cuncta quae in occulto gerimus; quod si non direxit [F., dixerit] lingua, non poterit celare conscientia.
10 Patet Deo omne quod clausum est.
11 Credat homo, totum quod peccat veniabile esse, si in confessione praeveniet faciem Dei (Psal. XCIV, 2); sed multa dicuntur in publico quae geruntur in occulto, quia non potest civitas super montem posita abscondi (Matth. V, 14).
12 Vilis pauperum persona scelera abscondit immania; dignitas creberrima vix celat quae gerit. Currunt [Ms., currit] per ora singulorum quae infra parietem geruntur.
13 Agnosce quid dicam, et ignosce dicenti.
14 Bonum castitatis atque honestatis quod de te audivi, a te non recedat; securitas te non decipiat; nec laus minuatur, sed magis augeatur; felicitas praesens tibi ad perpetuam proficiat felicitatem.
15 Memento te parvi temporis hospitem esse.
16 Esto solatium miseris, et consilium timidis; vas sanctarum nobile Scripturarum, et coelestis cubile sapientiae.
17 Evangelicis orna animam praeceptis; in ore modesta, in consilio prudens, in convicio patiens, in ore humilis, in oratione pervigil, in eleemosynis larga, et in omni bonitate laudabilis.
18 Pro me quoque, obsecro, tuae prosperitatis intercessore loquere domino meo David, ne irascatur famulo suo, quia venire non valui, sicut voluit, continua praepeditus infirmitate.
19 Opus meum aliud non est, nisi orationibus instare, et praeparare mihi habitationes aeternas, secundum Domini nostri Iesu Christi misericordiam, qui non deserit sperantes in se.
20 Aeterna felicitate valeto, filia charissima!
Alcuinus HOME

bnf1096.43 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik