monumenta.ch > Terentius > 3 > 179 > 195 > 2 > DE VERBO. > 14 > 163 > 124
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXIII. AD DAMOETAM ARCHISACERDOTEM. (Anno 800.) Damoetam Romae existentem hortatur, ut scissuram in Ecclesia reparare studeat, arguit dissensum inter pacificatores; non nova statui, sed vetera reparari cupit. <<<     >>> EPISTOLA CXXV. AD GUNDRADAM VIRGINEM COGNOMENTO EULALIAM. (Anno 800.) Gundradam instruit quomodo in aula virtuose vivat. Per illam regi commendari, et quod ad ipsum pervenire nequeat, excusari cupit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXIV. AD GEORGIUM PATRIARCHAM URBIS HIEROSOLYMAE. Georgio gratulatur ob dignitatem in loco sanctissimo; hortatur ad patientiam in persecutione infidelium. Se suosque illius orationibus commendat.

1 Benedictus Deus et Dominus noster Iesus Christus, qui visitavit plebem suam, et elegit civitatem Ierusalem, sanguine redemptionis nostrae sanctissimam, et gloriosissimam eiusdem Dei et Domini nostri resurrectione; et benedicta misericordia eius, qua te, sanctissime patriarcha Georgi, elegit in locis sanctissimis suae habitationis, ac nostrae redemptionis intercessorem pro sancta sua Ecclesia, quae in latitudine totius offendit [Forte, ostendit], laudat, colit et adorat nomen Domini Dei aeterni; ut esset [Forte, ut esses] in eo loco beatissimae pacis praedicator, in quo ipse omni mundo sanctioribus ambulavit pedibus, qui ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Ioan. XIV, 27): ut sis rector populi sui et praedicator veritatis omnibus sanctorum visitatoribus locorum.
2 Beati estis, quibus concessum est lacrymas ad eius fundere vestigia, qui clementi vultu mulieri peccatrici, quae lacrymis sanctos abluit pedes, ait: Qui multum dilexit, multa dimittuntur ei peccata (Luc. VII, 47).
3 Hortare piis precibus, paterno affectu, sancto desiderio consocios tribulationis tuae, forti animo in fide permanere Christi Dei, et patienter sustinere varias infidelium persecutiones, recogitantes eum, qui pro salute illorum in patibulo suspensus ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34).
4 Non sunt itaque condignae huius temporis passiones, ait egregius Praedicator, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
5 Nullus miles coronabitur, nisi qui legitime certat.
6 Brevis est labor tribulationis huius vitae, sed merces perpetua quae vincentibus dabitur.
7 Non sit cuilibet fidelium in oblivione iucundissima promissio Domini nostri Iesu Christi, qui ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20).
8 Mei quoque ut in sanctis orationibus vestris habeatis memoriam per eius misericordiam obsecro, qui ait: Ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20).
9 Haec promissio in illis optime impletur, qui non corporibus tantum, sed charitate iunguntur perfecta.
10 Albinus habeo nomen inter notos [Ms., notes; fort. leg., nostros vel nostrates], et filios sanctae Dei Ecclesiae.
11 Vestri quoque nominis nobiscum esse memoriam, inter officia sacri altaris scitote.
12 Confortamini viri fratres in Christo Iesu, et in potentia eius; et in fide catholica fiducialiter agite.
13 Patientes estote ad omnes, scientes quod labor vester non est inanis in Domino (I Thes. V, 14; I Cor. XV, 58); sed qui plus laborat, plus mercedis accipiet.
14 Ascendite mente et desiderio sancto ad eum, qui ait: Volo, Pater, ut ubi sum ego, et isti sint mecum (Ioan. XVII, 24).
15 Optamus in vobis impleri, Christi gratia cooperante, quod olim Propheta ait: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem (Isa. II, 3); Inde luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V, 16).
16 Sanctitatem vestram, pro sancta Dei Ecclesia intercedentem, Dominus noster Iesus Christus exaudire dignetur, et in omni bono ad multorum proficere faciat [Deest salutem vel simile].
17 Domine patriarcha honorande et desiderantissime Pater!
18 sed ut pro nostris filiis intercedere digneris deprecor; pro Symeone episcopo, pro Onie et Martino sacerdotibus, et Nathanaheli archidiacono, et caeteris qui nobiscum sunt, qui pro vestra beatitudine intercedere non desistunt.
19 Opto valete in nomine Domini Dei Iesu Christi in aeternum.
Alcuinus HOME

bnf1096.43 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v