monumenta.ch > Alcuinus > 123
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXII. AD RICULFUM ARCHIEPISCOPUM COGNOMENTO DAMOETAM. (Anno incerto.) Hortatur ad labores, et virtutes apostolicas. <<<     >>> EPISTOLA CXXIV. AD GEORGIUM PATRIARCHAM URBIS HIEROSOLYMAE. Georgio gratulatur ob dignitatem in loco sanctissimo; hortatur ad patientiam in persecutione infidelium. Se suosque illius orationibus commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXIII. AD DAMOETAM ARCHISACERDOTEM. (Anno 800.) Damoetam Romae existentem hortatur, ut scissuram in Ecclesia reparare studeat, arguit dissensum inter pacificatores; non nova statui, sed vetera reparari cupit.

1 Venerando Patri et in Christi membris magnifico Damoetae archisacerdoti humilis magister Albinus salutem.
2 Secundum opportunitatem portitoris cognita mentibus nostris charitas meam impellit linguam aliquid paternae salutationis vestrae dictare dilectioni, ut sciatis integram antiqui amoris flammam nostro splendescere in pectore; et quem semper fidelem probavi, semper amare non desistam, quia charitas, iuxta vetus proverbium, quae deseri potest, nunquam vera fuit.
3 Audiens itaque vestram prosperitatem, et conversationem laudabilem, et veritatis instantiam, et quomodo stetisti cum domno apostolico, secundum meae petitionis chartulam, mox etiam arcana cordis mei cubilia, resolutis tristitiae habenis, in gaudium apertis ostiis prosiluerunt, plena voce cum apostolo decantare: Maius mihi gaudium non est, quam [ut] filios meos in fide et veritate audiam ambulare (III Ioan. 4); miratusque sum, quomodo quidam sapientes surda pectoris aure apostolicum legissent prooemium: Non est potestas, nisi a Deo; et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2).
4 Quoniam omnia quae a Deo sunt, ordinata fiunt.
5 Ergo locus mihi sufficiens fuit disputandi de hac causa; sed sciens prudentiam vestram optime haec omnia nosse, et velocissimo percurrere sensu litterarum mearum seriem, hoc tantum admoneo ut altissimae dignitatis nomini opera rectissima conveniant, et mores in omni aequitate sanctissimi sacerdotalis superhumerale honoris exornent, ut quod oculis multorum videtur in humero, omnium ore praedicetur, atque ametur in moribus.
6 Olim te cum beato Petro tota nocte in undis laborantem agnovimus; sed modo iam iamque iubente Deo in dexteram navigii, cum beato principe apostolorum, rete mittendum est (Ioan. XXI, 11), ut capias sine scissura retis, id est, in perfectione catholicae fidei, magnos pisces centum quinquaginta tres, quorum me ministerium olim vestrae sanctitati exponere recordor.
7 Sed, heu!
8 proh dolor!
9 quod tanta scissura apostolici retis subito facta est, ubi ille maximus animarum piscator sacratissimo requiescit corpore; ut vix conveniente sanctorum ex diversis mundi partibus magistrorum turba impiae dissensionis scissura piae charitatis resarciri potuit filis.
10 Insuper, sicut audivi, quod sine dolore cordis non dicam, ipsos male inter se dissentire magistros.
11 Quidam vero volentes rudipannis [Leg., rudis panni] assumentum veteri immittere vestimento, et peiorem facere scissuram (Matth. IX, 16; Marc. II, 21); quidam vero meliori consilio vetera reformare, et in antiquum reponere ordinem; cum quibus vestram sanctissimam sollicitudinem laborare audivimus; et placuit mihi multum piae pacis atque ecclesiasticae concordiae vos secundum Deum seminatores esse, in qua vestram benevolentiam semper sudare exopto; recordantes dulcissimam Domini largitionem in suos, dicentis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis (Ioan. XIV, 27).
12 Aliter sancti in omni bono pacifici inter se esse debent: aliter saepissime peccatores pacem inter se habere noscuntur, sicut in sancto Evangelio de Herode et Pilato legitur (Luc. XXIII, 12).
13 Illam vero pacem, quae inter sanctos solet esse, propheta ex mandato Domini praedixit, ubi ait: Pacem et veritatem diligite, dicit Dominus omnipotens (Zach. VIII, 19).
14 Et egregius Praedicator - Pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra in charitate et sanctitate (Philipp. IV, 7).
15 Hanc vestra religiosa pietas et venerabilis auctoritas cum omnibus Deo servientibus semper sequatur.
16 Hanc angelicus nato Domino cecinit coetus, dicens: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14).
17 In hac etiam et in omni bono vestram beatitudinem, divina adiuvante gratia, proficere opto, Domine venerande, et desiderantissime fili!
Alcuinus HOME

bnf1096.16 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXII. AD RICULFUM ARCHIEPISCOPUM COGNOMENTO DAMOETAM. (Anno incerto.) Hortatur ad labores, et virtutes apostolicas. <<<     >>> EPISTOLA CXXIV. AD GEORGIUM PATRIARCHAM URBIS HIEROSOLYMAE. Georgio gratulatur ob dignitatem in loco sanctissimo; hortatur ad patientiam in persecutione infidelium. Se suosque illius orationibus commendat.
monumenta.ch > Alcuinus > 123

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik