Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXXI. AD FILIOS APUD DOMINUM IMPERATOREM IN PALATIO COMMORANTES. (Anno 800.) Affectum suum erga filios ostendit, suique memoriam ad limina apostolorum commendat.
| 1 | Charissimis in Christo filiis pater perpetuam salutem. |
| 2 | Plurima habuissem vobis scribere, si mihi columba vel corvus adesset, qui fideli volatu meas vobis direxisset litterulas. |
| 3 | Tamen has paucas in auras direxi, ut vento ferente in vestras pervenissent manus; nisi forte zephirus mutetur in subsolanum. |
| 4 | Surgat tamen aquilo vel austrum, et ferant chartulam meam, ut dicat vobis vale, nostramque vobis nuntiet prosperitatem, animique mei magnum desiderium videndi vos citius in ea salute, quam pater filiis optat. |
| 5 | Ego turbatus et timidus specto, quando hoc fiat, vel quid de vobis auditurus sim. |
| 6 | O quam felix dies fuit, quando in laboribus nostris pariter lusimus litteraliter seria [Ms., sera]. |
| 7 | Sed nunc omnia mutata sunt. |
| 8 | Remansit senior alios generans filios priores, dispersos gemens; sed quid non efficit auri sacra fames! |
| 9 | Fiat tamen spiritalis praesentia, ubi corporalis est separatio; vestrumque genitorem in liminibus sanctorum apostolorum profusis lacrymis recordamini; prospera precantes animae peccatrici, ut liberetur a vinculis scelerum, quae a prima die usque ad ultimum huius vitae peregerit. |
| 10 | Quid fuit, filii! |
| 11 | quare non volavit chartula ultra Alpinos colles per manus redeuntium Saxonum usque ad Trecassinae civitatis sacrum sacellum; et inde volaret per manus nostrorum usque ad Turonicae civitatis templum venerandum? |