monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXIX. AD CAROLUM REGEM IUVENEM. Carolo filio Caroli Magni gratulatur ob adeptum ab apostolico regium nomen cum corona; et optima praebet monita ad bene regendum, ad exemplum patris. <<<     >>> EPISTOLA CXXI. AD FILIOS APUD DOMINUM IMPERATOREM IN PALATIO COMMORANTES. (Anno 800.) Affectum suum erga filios ostendit, suique memoriam ad limina apostolorum commendat.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXX. AD EUMDEM. Carolum iterum hortatur ad regias virtutes, et patris exemplum imitandum. Prospera illi precatur.

1 Domino merito insigni, regalique honore dignissimo Carolo filio Albin triumphalem in Christo salutem.
2 Gaudeo, dilectissime fili!
3 in devotione bonae voluntatis vestrae, quam Osulfo famulo vestro narrante audivi seu de eleemosynarum frequentia, vel de mandati humilitate; quae omnia, certissime scito, Deo multum placere, perpetuamque tibi apud eius misericordiam promereri benedictionem.
4 Tu vero fili mi!
5 fili charissime!
6 faciens facito Dei omnipotentis semper, quantum valeas, honorem in omni bonitate et pietate; sequens excellentissimi patris tui exempla in omni honestate et sobrietate, quatenus divina Christi Dei clementia illius benedictionem te haereditario iure possidere concedat.
7 Esto miserorum pius auditor, causasque illorum iustissime discernens; neque subiectos tuae potestati iudices permittas per sportulas vel praemia iudicare, quia munera, ut in Scriptura legitur, excaecant corda sapientum, et subvertunt verba iustorum (Exod. XXIII, 8).
8 Honorabiles habeto famulos Christi, qui veri sint servi Dei, quia quidam veniunt in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; sed Veritas ait: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15, 16).
9 Habeto consiliarios sapientes, Deum timentes, non adulatores; quia adulator, ut dicitur, blandus est inimicus, et saepe seducit consentientes sibi.
10 Esto prudens in cogitatione, et cautus in eloquio; spem habens semper in Deum, qui nunquam deserit sperantes in se.
11 Utinam mihi liceat saepius admonitionis chartulam dirigere Almitati vestrae, sicut nobilissimus Chlodwicus germanus tuus me rogavit saepius mittere admonitorias illi litteras, quod iam et feci, et volente Deo faciam; quas etiam cum magna humilitate legere solet.
12 Hoc mihi maximum est gaudium, quando bonos, sicut dignum est, mores de vobis audiam; hoc enim Dei donum est et prosperitas regni dominos populi Christiani elegantissimis vivere moribus, Deoque placenti vita conversari inter homines.
13 Inde benedictio coelestis genti et regno pervenire certissimum est, quam Deus vestrae nobilitati aeternaliter consedere dignetur.
14 Floreas, valeas, et vigeas proficiens in omni bono et prosperitate ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae, dulcissime fili!
Alcuinus HOME

bnf1096.39 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik