Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXIX. AD CAROLUM REGEM IUVENEM. Carolo filio Caroli Magni gratulatur ob adeptum ab apostolico regium nomen cum corona; et optima praebet monita ad bene regendum, ad exemplum patris.
| 1 | Viro illustri et [cum] omni honore nominando Carolo regi iuveni et inclyto, Albinus salutem. |
| 2 | Audivi domnum apostolicum regium nomen, domino excellentissimo David consentiente, cum corona regiae dignitatis vobis imposuisse. |
| 3 | Unde gaudens gaudeo de honore nominis, etiam et potestatis; optans vestram dignitatem et nobilitatem multis proficere populis, gentibus, ecclesiisque Christi in salutem, et triumphi gloria celebre esse in mundo; nec non et terribile adversariis Christianae religionis; longaevaque prosperitate vigere et valere; et cum Dei benedictione semper meliora sequi, et ad altiora ascendere, et crescere usque in diem perfectum aeternae beatitudinis. |
| 4 | Unde, dilectissime fili! |
| 5 | faciens facito iustitias et misericordias in populo Christiano, quia haec sunt, Salomone attestante (Prov. XVI, 12), quae exaltant solium regni, et laudabilem Deoque placabilem regiam efficiunt potestatem. |
| 6 | Consiliarios habeto bonos, pios, prudentes, Deumque timentes, in quibus veritas regnet, non cupiditas, quia munera excaecant corda sapientium, et subvertunt verba iustorum (Exod. XXIII, 8). |
| 7 | Nullatenus aliquorum improbitas dignitatis tuae nomen obscurent; et quod tu ipse non vis facere, alios non permittas propter cupiditatem suam improba mente efficere; quia saepe subiectorum culpa dominis deputatur. |
| 8 | Neve aliquorum impia voluntas, sub tuae beatitudinis nomine, sacculos suos impleat iniquitatis mammona. |
| 9 | Non sunt tibi exempla longe quaerenda; habes enim in domo in qua nutritus fuisti, optima totius bonitatis exempla; et crede, certissime illius excellentissimi et omni decore nobilissimi patris tui, rectoris et imperatoris populi Christiani, benedictionem te consequi, Deo donante, si nobilitatis illius, et pietatis, et totius modestiae mores imitari nitaris; Dominique misericordiam, quae melior est totius saeculi gloria, plenissime promereri. |
| 10 | Ubicunque iter habens, semper te vestigia pietatis sequantur, ut laudem apud homines habeas et mercedem apud Deum perpetuam. |
| 11 | Semper in aeternum mundi spes magna valeto.
|
| 12 | Sit tibi Christus amor, lux, via, vita, salus.
|