monumenta.ch > Alcuinus > EPISTOLA AD LAIDRADUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM. > 164 > 118
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXVII. AD AQUILAM PONTIFICEM. (Anno 800.) Litteris ab eo acceptis respondet, pro muneribus gratias agit; homicidii cuiusdam impii et crudelis meminit; et quae in causa Felicis Urgelitani acta sunt in praesentia regis et Patrum, narrat. <<<     >>> EPISTOLA CXIX. AD CAROLUM REGEM IUVENEM. Carolo filio Caroli Magni gratulatur ob adeptum ab apostolico regium nomen cum corona; et optima praebet monita ad bene regendum, ad exemplum patris.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXVIII. AD AQUILAM. (Anno incerto.) Charitatem suam Arnoni, quem filium vocat, significat, et optima quaeque exoptat.

1 Dilectissimo filio Aquilae Albinus salutem.
2 Scio te Patrem esse dignitate et meritis, sed ex charitatis dulcedine nomen [Supple, filii] tibi imposui, quia nihil debet patri charius esse quam filius; maxime dum filius omni bonitate et dignitate excellentior est patre.
3 Ingredientem et egredientem, vigilantem, dormientem semper te sequitur dulcedo paternae dilectionis; quem utinam habeas in ore et corde, in officio altaris sancti, in lacrymis ante pedes sanctorum apostolorum: imo ubicunque vadas tecum eat, tecum aeterna maneat memoria, quia te euntem et redeuntem illius semper consequitur charitatis affectus.
4 Scias certissime quod nec sic anxia peregrinantis mater filii spectat adventum, quanto mei cordis ardentissima voluntas tuae faciei praestolatur affectum.
5 Pauca scripsi unde tu plurima nosti, et melius intelligis quid Deo placeat secundum aestimationem humanae coniecturae.
6 Det tibi Deus in corde consilium, in ore fiduciam, in opere perfectionem; ut undique placeas ei qui te de stercore erexit et posuit inter principes populi sui; sine quo nihil possumus boni agere; in quo omnia potest qui in fide et charitate omnia pro eius nomine agere vel loqui disponit quaecunque agenda sunt; cuius charitas perpetuis luceat flammis in corde tuo, et omnes terrenae cupiditatis flammas extinguat, ut solus Deus semper sit in ore, corde, et opere charitatis tuae, in quo longaeva prosperitate feliciter, opto, vivas, fili charissime!
Alcuinus HOME

bnf1096.82 bnf2183.96 csg271.217 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik