Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXVII. AD AQUILAM PONTIFICEM. (Anno 800.) Litteris ab eo acceptis respondet, pro muneribus gratias agit; homicidii cuiusdam impii et crudelis meminit; et quae in causa Felicis Urgelitani acta sunt in praesentia regis et Patrum, narrat.
| 1 | Divinae charitatis viro Aquilae pontifici vernaculus sanctae Dei Ecclesiae Alcuinus salutem. |
| 2 | Charitas sola est quae absentes coniungit et praesentes laetificat, quae ubique iucunda [Ms., iocunda] est, ubique bonis omnibus congaudet, quae dextro laevoque, spe, fide munitur; quae temporaliter incipit, sed perpetualiter permanet; sine qua nulla virtus est, sine qua nullum bonum est, sine qua nemini visio divina conceditur; quia si Deus hic non amatur, ibi non videbitur, ubi suis amatoribus summa est beatitudo Deum videre, dicente ipsa Veritate: Qui autem diligit me, diligitur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Ioan. XIV, 21). |
| 3 | Ideo, charissime Pater, amemus illum, cuius visio beatitudo est aeterna. |
| 4 | Sed si forte dicis, quomodo amandus est Deus? |
| 5 | Respondebit tibi, qui et ante: Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Ibid., vers. 23). |
| 6 | Et si adhuc quaeris quid sit sermo illius? |
| 7 | Eo ipso dicente [Forte, docente] qui est Verbum Dei, disce, ubi ait: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Ioan. XV, 12). |
| 8 | Quomodo, ait Evangelista, Deum diligis, quem non vides; quando [Ms., quomodo] fratrem tuum non diligis, quem vides (I Ioan. IV, 20)? |
| 9 | Haec vero mentibus nostris radicitus infigatur, haec aeternae memoriae teneatur; hanc tu, summe sacerdos Christi, in animo teneas indeficienti, et omnibus praedicare studeas; in hac et me, fidelem amatorem tuum, semper in salutem animae meae admoneas, et orationibus adiuves, ut in ea proficiam, donec, Deo dirigente, cursus vitae meae ad perfectum perveniat finem. |
| 10 | Nec meae parvitati opus est, syllabas admonitionis multiplicare tibi, cum omnia, divina inspirante gratia, et optime cognoscere et melius perficere tuam novi sublimissimam sanctitatem; et ne me taciturnitatis reum esse iuste denotares, secundum opportunitatem portitoris aliquid tibi scribere dulcissima me vestri nominis cogit charitas. |
| 11 | Me vero iter agente de palatio sexto Kal. |
| 12 | Iul. |
| 13 | , quarta leuuca [leuca] a sancto Amando in mansiuncula sancti Martini invenit fidelis vester famulus Dominicus, utrasque habens manus munere charitatis impletas; dexteram mellifluis dilectionis vestrae litteris; sinistram duplici munerum specie gratissimam. |
| 14 | Nec me mora tenuit tarditatis, quin minus ea ipsa die, accito notario, ut tuae venerabili voluntati satisfacerem, hanc, quam modo manu tenes, chartulam conscribere iussi; ut certissime cognosceres quanta mihi est festinatio vestri desiderii praecepta complere. |
| 15 | Deinde, ut scias quanta misericordia mecum a Deo omnipotenti peracta est; nam rebus omnibus, quae habui per loca diversa, adiutores mihi ex meis propriis filiis elegi annuente per omnia suggestionibus meis domino meo David. |
| 16 | Tu vero prudenti consilio considera Dei omnipotentis voluntatem et honorem sanctae Dei Ecclesiae, ut melior eligatur in caput Ecclesiarum ordinis; et non sine vindicta impium scelus obmittatur. |
| 17 | Minoris periculi est homines offendere quam Deum. |
| 18 | Si omne homicidium legibus vindicatur, quid iudicandum est de eo homicidio quod in tali persona, et in tali loco, et in tali tempore, tam impie crudeliterque peractum est? |
| 19 | Timeo ne a paganis quandoque vindicetur, si a Christianis ultio non erit tali impietate condigna. |
| 20 | Non ego tamen mortem alicuius suadeo, dicente Deo: Nolo mortem peccatoris; sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); sed ut sapienti consilio vindicta fiat per alia poenarum genera, vel perpetuum exsilii damnatione, ut omnes agnoscant, zelum Domini principes populi Christiani habere, et sacerdotii dignitas inviolata permaneat, et libera sit vox corrigentis, et contumacia colloquentis [Forte, obloquentis] oppressa. Aestimatur tuaque (sic) ut citius finiatur causa cum Saxonibus, si tamen in mendaciis veritas inveniri poterit: insuper et diabolus habet quaerere causas omnimodis, ut impediatur iustitia et sanctae Ecclesiae protectio. |
| 21 | En erit illa dies, ut liceat mihi dulcissimam vestrae pietatis faciem videre, et suavissimum vestri alloquium audire. |
| 22 | Cum Felice haeretico magnam contentionem in praesentia domini regis, et sanctorum Patrum habuimus, sed ille diu obduratus nullius consentit auctoritatem; nisi sui sectator sententiae, aestimans se sapientiorem omnibus esse in eo, quod stultior fuit omnibus; sed divina clementia visitante cor illius novissime falsa opinione se seductum confessus est, et fidem catholicam se firmiter tenere fatebatur. |
| 23 | Nos vero cordis illius secreta nescientes occultorum iudici causam dimisimus, dantes eum Laidrado episcopo, charissimo nostro filio, ut secum teneret eum, et probaret si verum esset quod se ait credidisse; et si per epistolas suas damnare voluisset pristinum suum errorem, quem antea pertinaciter praedicavit. |
| 24 | Consideratum antea habuit domnus rex, ut illum destinaret Riculfo archiepiscopo ad servandum et castigandum; et presbyterum suum, qui peior fuit magistro, tibi tuaeque providentiae, dictum est, dirigendum esse: Sed dum conversos [Ms., conversus] ad fidem catholicam se esse fatebantur, tunc dati sunt praedicto fratri nostro ad probandos, quid veritatis esset; et ille [Laidradus] cum abbatibus Benedicto, Nifridio missus est in illas partes occidentales ad extinguendas et evacuandas huius pravissimae assertionis infidelitates; quos nostra parvitas quantum potuit scriptis ecclesiasticis adiuvabat, maxime eo libello quem nuper edidimus contra libellum illius Felicis, quem priore anno nobis direxit. |
| 25 | Tantum mihi a Candido meo laudata est sanctitatis vestrae conversatio, et totius bonitatis studiosa devotio, et ecclesiasticae auctoritatis sancta sollicitudo, ut erubescam pene meae pigritiae. |
| 26 | Litterulas aliquas admonitionis, vestrae scribere venerandae auctoritati temerarium duxi, nisi legerem, beato Hieronymo dicente: Aurum in sterquilinio inventum laudandum esse, et thesauro Dominico inserendum. |
| 27 | Nam beatus apostolus Paulus aurum sapientiae in stercore poetarum inventum in divitias ecclesiasticae transtulit prudentiae; sicut omnes sancti doctores eius exemplo eruditi fecerunt. |
| 28 | Nam rosa inter spinas nata miri odoris et coloris incomparabilis gratiam habere dignoscitur: ita pietas tua meas litteras legat, sicut rosam de spinis, ut, si quid boni odoris in eis invenias, largitori omnium bonorum gratiae agantur, qui potens est de pulvere rosam creare, et de stercore erigere pauperem, ut solium gloriae teneat, et sedeat cum principibus populi sui. |
| 29 | Misi charitati tuae tria munuscula, tentorium, quod venerandum caput tuum defendat ab imbribus; misi et sagellum, quo pectus sacrum foveatur; misi et scyphum, in quo panis cingatur [Forte, tingatur] in mensa, ut hae species per singula loca mei nominis memoriam perpetualiter tuae ingerant sanctitati. |