Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXVI. AD CALVINUM ET CUCULUM. (Anno 800.) Suggerit quae sint Simeoni (Eanbaldo) episcopo in tribulatione posito suggerenda. Significat se onus pastoralis curae deposuisse.
| 1 | Albinus Calvino et Cuculo charissimis filiis salutem. |
| 2 | Audivi tribulationes charissimi filii nostri Simeonis. |
| 3 | Vos vero exhortamini eum, ut fideliter faciat, et non pusillanimis sit in tentationibus; talia solebant antecessores sui pati; non solum illi, verum etiam omnes sancti. |
| 4 | Ioannes Baptista pro veritatis testificatione occisus legitur. |
| 5 | Studeat, ne in se sit alia causa tentationis, nisi veritatis praedicatio. |
| 6 | Timeo ne propter possessiones terrarum, vel etiam susceptiones inimicorum regis aliqua patiatur. |
| 7 | Sufficiant sua sibi, non appetat aliena, quae in periculum saepe habentibus eveniunt. |
| 8 | Dum paucis prodesse se putat, multis obest, pro quibus intercedere opus est quotidie [Ms., cotidie, ita semper] vel gregi, quem regere debet, noceat. |
| 9 | Et quid ei in comitatu suo tantus numerus militum? |
| 10 | De misericordiae causa eos habere videtur; nocet monasterialibus, qui eum cum suis suscipiunt. |
| 11 | Plures, sicut audio, multo habet, quam antecessores sui habuerunt. |
| 12 | Item et illi gregarios, id est, ignobiles milites plures habent, quam deceat sub se. |
| 13 | Magister noster neminem dimisit ex suis satellitibus plus habere, nisi unum, praeter rectoribus familiae suae, id est duobus tantum. |
| 14 | Imprudens est misericordia, paucis prodesse, et illis forte reis; et multis nocuisse, et illis etiam bonis. |
| 15 | Non me accuset talia suggerenti, sed se emendet talia facientem. |
| 16 | Nos vero, sicut dixi, Cuculo, deposito onere pastoralis curae quieti sedemus apud sanctum Martinum, spectans, quando vox veniat; aperi pulsanti, sequere iubentem, exaudi iudicantem. |
| 17 | Sancta sollicitudo vestra adiuvet, ut diem illum, donante Deo, evadere valeam, omnesque amicos nostros admonete, ut nostri habeant memoriam in sanctissimis orationibus suis, maximeque omnium, in quo maxime confido, filium nostrum Simeonem sacerdotem. |
| 18 | Deus propitius sit in hac vita, ut futuram mereatur cum sanctis Dei accipere beatitudinem. |
| 19 | Vivite felices, filii charissimi [Ms., fili charissime], in aeternum. |
| 20 | Credulum caeterosque amicos nostros ex nostri nominis officio salutate. |