Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CXV. AD EANBALDUM ARCHIEPISCOPUM EBORACENSIS ECCLESIAE, COGNOMENTO SIMONEM. (Anno 800.) Consolatur afflictum, et ad patientiam hortatur, fugam ab Ecclesia sua dissuadet.
| 1 | Filio votorum meorum Simeoni sacerdoti Albinus salutem. |
| 2 | Romam eunti viro religioso coepiscopo tuo Aedilhardo occurrit illi apud sanctum Idochum missus meus. Sicut me [Forte, a me] per suam voluntatem benigne susceptus est, habens secum alios duos episcopos, amicosque nostros Ceommundum atque Toretmundum, pro quorum solatio litteras meas direxi domino meo David regi. |
| 3 | Inter alia siquidem quae mihi ipse praefatus venerabilis Pater litteris suis mandare curaverat, de vestra tribulatione innotuit nobis; cuius causa has consolatorias litteras charitati vestrae dirigere studui, deprecans vos, in conspectu Dei viriliter agere, et forti animo esse. |
| 4 | Nec semper nox, nec semper dies, sed vices suas agunt; ita huius saeculi adversitas vel prosperitas. |
| 5 | Hodie tempestas imminet, sed cras serenitas arridet. |
| 6 | Figatur spei anchora in Christum. |
| 7 | Qui laetatur in prosperis, timeat adversa; et qui adversis fatigatur speret prospera cito advenire. |
| 8 | Aurum perfecti decoris non erit, nisi fornace ardoris probetur. |
| 9 | Arbitror ex te ipso tuae partem tribulationis oriri, qui forsitan inimicos regis recipias, vel inimicorum illius possessiones tutaris. |
| 10 | Si vero iuste patiaris [Ms., patieris], quid turbaris? |
| 11 | Si vero iniuste, cur non recorderis sanctorum tribulationes? |
| 12 | Iob audistis, dicit Iacobus apostolus, et finem Domini vidistis (Iac. V, 11). |
| 13 | Qui particeps est tribulationis sanctorum, particeps erit et gloriae. |
| 14 | Noli fugam meditari, sed coronam sperare. |
| 15 | Sta fortiter in acie, quasi signifer castrorum Christi. |
| 16 | Si fugit vexillum ferens, quid facit exercitus? |
| 17 | Si tuba tacet in castris, quis se praeparat ad bellum? |
| 18 | Si dux timidus erit, quomodo salvabitur miles? |
| 19 | Necdum, dicit Apostolus, usque ad sanguinem restitistis; et obliti estis consolationis vestrae; castigat Deus omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 4, 5 et 6). |
| 20 | Pro paternae pietatis castigatione filius contristari non debet. |
| 21 | Impii fremebant super iustos, dicit Scriptura, sed Dominus conteret dentes eorum (Psal. LVII, 7), et ad nihilum redigit impetus eorum. |
| 22 | Lege diligenter quomodo senex Matathias in ipsa morte imminente hortatus est filios suos, ut viriliter agerent et fortiter debellarent adversarios Dei; et quomodo sancti per tribulationes coronati sunt, et quam, non dicam parva, sed etiam nulla sit gloria peccatoris, dicens inter caetera: A verbis viri peccatoris non timueritis, quoniam gloria eius stercus et vermis. |
| 23 | Hodie extollitur, et cras non invenitur; quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio eius periit [Ms., periet] (I Mach. II, 62, 63). |
| 24 | Nec longe antiquorum exempla temporum quaerere opus est, dum habes praesentia sufficienter. |
| 25 | Tu ipse vidisti quomodo perierunt reges principes qui adversati sunt antecessoribus tuis et Ecclesiae Christi: nunquid Deus in horum dormit sceleribus, quia aestimant se impune posse insanire, nec putant oculum Dei vigilare super eorum insaniam? |
| 26 | Stulti facti sunt in sapientia sua, non timentes Deum iudicem. |
| 27 | Tua vero patientia et bona voluntas oret pro illis, ne forte det Deus illis poenitentiam, et fiant [Forte leg. salvi fiant] ex inimicis amici Dei facti; sin autem illorum perditio praefinita est [Ms., proditio perfinita est], tua siquidem Sanctitas nullatenus erit sine remuneratione aeternae felicitatis. |
| 28 | Sicut fumus illorum evanescit superbia, et tua patientia sicut lux splendet in diem perfectum. |
| 29 | Harum obsecro lectio litterarum animum tuum confortet viriliter agere, et constanter stare in acie exercitus Christi. |
| 30 | Quis trepidare debet Christo duce, et praeeunte agmina certaminis sui? |
| 31 | Prior ille portavit crucem suam ad passionem, pati pro mundi salute paratus, clamans omnibus: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam et sequatur me (Matth. XVI, 24). |
| 32 | Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII, 12): Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV, 6). |
| 33 | His testimoniis roboratus intrepido pede curre post Christum, ut eius misericordiam merearis habere in aeternum. |
| 34 | Scio diem appropinquasse meum, et gaudeo te superstitem habere. |
| 35 | Tu vero de anima mea age sicut fidelis filius de patre; et sicut Cuculo praecepi tuae dicere beatitudini, factum habeo; miserante Deo in Christo quietus vivere desiderans, qui ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). |
| 36 | Summa Dei gratia te comitetur in omni via tua, defendat, regat et gubernet, fili mi, fili dilectissime! |