| 1 | Domino piissimo et pacifico regi et praestantissimo triumphatori, aeternae beatitudinis gloriam et salutem Domine Iesu, spes nostra, salus nostra, consolatio nostra, qui clementissima voce omnibus sub pondere cuiuslibet laboris gementibus mandasti, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). |
| 2 | Quid hac promissione iucundius? |
| 3 | Quid hac spe beatius? |
| 4 | Veniat ad eum omnis anima moerens, omne cor contritum, fundens lacrymas in conspectu misericordiae illius; neque abscondat vulnera sua medico, qui ait: Ego occidam, et vivere faciam: percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). |
| 5 | Flagellat miris modis, ut erudiat filios, pro quorum salute unico non pepercit Filio. |
| 6 | Quis contra nos, si Deus pro nobis (Rom. VIII, 32, 31)? |
| 7 | Quis contristat, si Deus laetificat? |
| 8 | Nolo, a Deo dicatur tibi: O anima! |
| 9 | quid gemis? |
| 10 | quid plangis iudicia mea? Ego dedi, ego abstuli (Iob. I, 21). |
| 11 | Quid habes absque me (I Cor. IV, 7)? |
| 12 | Cur tibi displicet, quod mihi placet? |
| 13 | Omnia, quae habes, mea sunt beneficia, non tua propria. |
| 14 | Te ipsam para, ut possis particeps esse beatitudinis meae. |
| 15 | Propter te descendi, et patiebar, quae legisti in litteris meis, ut tibi praeparem mansionem in domo Patris mei. |
| 16 | Noli tardare, soror mea, sponsa mea, surge, propera, et veni ad epulas gloriae meae (Cant. II, 10). |
| 17 | Magna sunt, beata sunt, incomparabilia sunt quae praeparavi tibi. |
| 18 | Et quamvis magna sint, noli tu tamen aestuare, vel dubitare de pretio. |
| 19 | Regnum tuum tantum valet, quantum tu es. |
| 20 | Te ipsam da, et habebis illud. |
| 21 | Rex aeternus concupiscit speciem tuam. |
| 22 | Non sit in te ruga vel macula (Ephes. V, 27). |
| 23 | Si quid pulveris ex terrena habitatione adhaeserit tibi, lacrymis lava, ut te speciosam, pulchram et desiderabilem inveniat, qui te concupiscit. |
| 24 | Noli de alterius ingemiscere felicitate, quae spinosos finivit labores, et volavit ad eum qui fecit illam. |
| 25 | Talis est, post sententiam primae damnationis, conditio fragilitatis nostrae. |
| 26 | Nascimur, ut moriamur; morimur, ut vivamus. |
| 27 | Nunquid non felicior est vitae ingressus quam mortis? |
| 28 | Fertur quemdam respondisse, dum de filii sui consolabatur morte: Sciebam me, inquit, mortalem genuisse. |
| 29 | Cur plangis quod vitare non possumus? |
| 30 | Saepe dolor tempore sanabitur, qui ratione non poterit. |
| 31 | Mittamus munuscula charitatis post charos nostros. |
| 32 | Offeramus munus salutis nostrae pro illis. |
| 33 | Misereamur miseris, ut misereatur illis Deus. |
| 34 | Quod pro illis in fide facimus, proficit et nobis. |
| 35 | Domine Deus, Iesu mitis et misericors, miserere illius quam abstulisti a nobis. |
| 36 | Exaudi nos per medicinam vulnerum nostrorum [Forte, tuorum], quae pependit in ligno, et sedens ad dexteram tuam interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). |
| 37 | Scio quidem misericordiam tuam, qui vis omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4). |
| 38 | Dimitte illi debita sua (Matth. VI, 12), quaecunque contraxit post aquam salutis. |
| 39 | Dimitte, Domine! |
| 40 | dimitte! |
| 41 | deprecamur. |
| 42 | Ne intres cum ea in iudicium! |
| 43 | Superexaltet misericordia in iudicio (Iacob. II, 13). |
| 44 | Nam eloquia tua vera sunt, quibus promisisti misericordibus misericordiam (Matth. V, 7); quod ut essent, dedistis eis. |
| 45 | Qui misereberis, cui misertus fueris, miserere Domine creaturae tuae, ut laudet te creatura tua, et cantet misericordias tuas in aeternum: Et anima, quae supervictura erit, semper dicat: Laudabo Deum meum in vita mea, psallam Deo meo, quandiu ero (Psal. CXLV, 1). |
| 46 | Semper in aeternum vivat, feliciter opto, Filia chara mihi, sit, rogo, chara Deo. |