Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 800.) Laetus de Arnonis visitatione, dolet de brevitate praesentiae; desiderium vero ad laetitiam semper manentem elevat. Incitat ad pias hortationes fratribus et omnibus ovibus dandas.
| 1 | Desiderando meritoque amando Aquilae archiepiscopo, humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Multa mihi dulcedo fuit ex visitatione venerandae dilectionis vestrae. |
| 3 | Licet laborem haberes, tamen ego pietatis tuae consolatione reficiebar; ita ut, iuxta beati Benedicti responsum, Pascha me in tuae dilectionis adventu habere viderer. |
| 4 | Sed breve praesentiae diu optatae tempus plangebam; et quantum laetus fui in aspectu faciei vestrae, tantum tristis in abscessu torquebar. |
| 5 | Sed quid ad haec? |
| 6 | Tale est huius saeculi gaudium, nos ad futurum [Mab., futuram laetitiam] tendere admonens, quae nunquam finem habitura est; sed semel hausta dulcedo semper praesens esse non desinit, ad quam tota mentis alacritate festinandum est. |
| 7 | Qualis est illa laetitia, quae nihil perturbationis habebit, nunquam finem habere timebit? |
| 8 | Haec est in spe modo habenda; post huius vero vitae finem perpetualiter possidenda. |
| 9 | Quam felix est illa dilectio inter fratres, quae sine fine vivit, sine fastidio augetur. |
| 10 | Hortare, Pater sancte, filios nostros communes [Adhelricum levitam, Adalbertum Magum, et Guntarium pedisequum pietatis vestrae], huic se dignos praeparare charitati. |
| 11 | Suade paternis eos obedire praeceptis; vere fratres esse in Domino et filios aeterni Patris, cohaeredes Christi Dei (Rom. VIII, 17). |
| 12 | Non solum pastorali sollicitudine vobis his haec suadenda sunt, sed omnibus gregis tibi commissi ovibus ingerenda sunt, in sancta charitate et castitate permanere. |
| 13 | Mundus in maligno positus est (I Ioan. V, 19); et multi de veritatis via et fidei praeceptis se avertunt, saeculo amplius servientes quam Deo: non considerantes oculum divinae maiestatis super eos ubique vigilare, qui unicuique redditurus est secundum opera sua (Matth. XVI, 27). |
| 14 | Quocirca, clarissime verbi Dei praedicator, insta opportune, importune (II Tim. IV, 2), quia plurimi sanae resistunt doctrinae, se amantes, non sempiterna quaerentes: ex quibus quantos valeas, divina opitulante gratia, de flammis erue perpetuae perditionis, et congrega in caulas Christi ovium, quatenus ex illorum salute tua multiplicetur gloria in die Domini nostri Iesu Christi. |
| 15 | Paternitatem vestram pietas divina regere et proficere faciat in domo Dei usque in diem perfectum, dilectissime Pater. |