monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184 > 213 > 226 > 222 > 106 > 117 > 130 > 133 > 223 > 187 > 138 > 132 > 215 > 104
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CIII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Ex litteris ab Arnone acceptis illius reditum; nihil vero de novi populi Christianitate, nihil de ipsius commoratione, nihil de spe mutui colloquii, quod tamen valde exoptat, percipit. <<<     >>> EPISTOLA CV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 800.) Laetus de Arnonis visitatione, dolet de brevitate praesentiae; desiderium vero ad laetitiam semper manentem elevat. Incitat ad pias hortationes fratribus et omnibus ovibus dandas.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CIV. AD ARNONEM. (Anno incerto.) Dolet ob frustra exspectatam Arnonis praesentiam; dolorem vero mitigat suspiriis ad patriam coelestem. Munera ad se missa laeto animo accipit.

1 Dulcissimae dilectionis Patri [Aquilae antistiti] transmarinus Cygnus in sanctae charitatis pennis perpetuam salutem Spectavi [Leg. exspectavi], speravi, optabam: et ecce!
2 quem spectavi, non venit: et quem speravi, non consideravi: quem optabam, non accipiebam.
3 Frustrata est exspectatio, evacuata est spes.
4 Et utinam pro spe esset praesentia!
5 nunc esset plenum gaudium.
6 Sed, proh dolor!
7 pro exspectata laetitia, tristitia inopinata subrepsit.
8 Infelicitas mea vobis [Cod. Sal., nobis] viam obstruxit veniendi, et mihi hilaritatem abstulit gaudendi.
9 Quid facies modo mens charitate vulnerata?
10 estne aliquod solatium quod tantum vulnus vel aliquod refocillare valeat?
11 An spem quasi falsum omnino a te repellis consolatorem?
12 An inter tenebras tuae miseriae, quasi scintillam cuiusdam ardentis flammae, iterum tibi illam assumis?
13 Ecce!
14 flamma charitatis totum inardescit pectus, cui si spes collega accessit, feliciter ardet, si veraciter illi evenit quod optat.
15 Bona est enim spes in absentia, sed melius est amor in praesentia.
16 Nam spes nostra quasi anchora ad coelestis nos trahit patriae soliditatem (Hebr. VI, 18, 19): sed tunc erit perfecta felicitas, cum plena erit visio amoris, et videbitur Deus in gloria sua, qui nunc amatur in pectore nostro (I Cor. XIII, 12).
17 Sed huius exilii peregrinatio patienter feratur, donec optata beatissimae patriae veniat praesentia.
18 Patientia nobis necessaria est (Hebr. X, 36), sive in exspectatione speratae beatitudinis, sive in absentia amicorum charissimorum.
19 Habeamus semper hodie in charitate; in spe vero crastinum desiderium, ut veniat quod hodie amatur.
20 Ecce!
21 mens variis fluctuat cogitationibus, te consiliatorem quasi portum firmae stabilitatis sperans venire: sed ut video longius a quiete optata fluctibus rapitur, in salo agitatur, ad quem portum perveniet ignorans.
22 Assiduis tamen sanctitatis vestrae precibus dubitantem in cogitationum disceptationibus amicum, ad firmum, divina concedente gratia, salutis consilium deducere dignemini.
23 Praesto est ubique pius sanctarum exauditor orationum, qui et fraternae dilectionis preces exaudire, et in se sperantes spiritu consolationis sancto adiuvare solet (Psal. XVII, 31).
24 Ad illius dulcissimam clementiam erigamus spem nostram, simulque de eius opitulatione indubitantes, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 9).
25 Illum tota cordis intentione, tota animi affectione incessanter deprecemur, ut illuminet nobis oculos interiores, ne unquam in morte ignorantiae obdormiamus (Psal. XII, 4).
26 [Munera dilectionis vestrae tam laeto accepi animo, quam plena vos charitate dirigere cognovi.
27 Sed quam laete ex muneribus mens hilarescit, tam tristis ex absentia vestrae beatitudinis ingemiscit.
28 Sed quid ad haec?
29 Vivat charitas in Christo!
30 sit praesens in spiritu, qui absens est in facie!
31 donec, Deo donante, beata veniat praesentia, quae nunquam finiri valeat.
32 Dominus Deus in sua misericordia in sua proficientes voluntate custodiat vos ubique, frater dulcissime!]
Alcuinus HOME

bnf1096.76 bnf2183.96 csg271.161 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CIII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Ex litteris ab Arnone acceptis illius reditum; nihil vero de novi populi Christianitate, nihil de ipsius commoratione, nihil de spe mutui colloquii, quod tamen valde exoptat, percipit. <<<     >>> EPISTOLA CV. AD ARNONEM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 800.) Laetus de Arnonis visitatione, dolet de brevitate praesentiae; desiderium vero ad laetitiam semper manentem elevat. Incitat ad pias hortationes fratribus et omnibus ovibus dandas.
monumenta.ch > Alcuinus > 212 > 225 > 229 > 120 > 188 > 167 > 180 > 127 > 186 > 126 > 148 > 184 > 213 > 226 > 222 > 106 > 117 > 130 > 133 > 223 > 187 > 138 > 132 > 215 > 104