monumenta.ch > Alcuinus > 202 > 103
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Saeculum contemnendum; ad aeterna tendendum docet. Venisse se ad mansiones S. Amandi, ait, Arnonem invisurus; quem tamen dolet ibi non reperisse. <<<     >>> EPISTOLA CIV. AD ARNONEM. (Anno incerto.) Dolet ob frustra exspectatam Arnonis praesentiam; dolorem vero mitigat suspiriis ad patriam coelestem. Munera ad se missa laeto animo accipit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CIII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Ex litteris ab Arnone acceptis illius reditum; nihil vero de novi populi Christianitate, nihil de ipsius commoratione, nihil de spe mutui colloquii, quod tamen valde exoptat, percipit.

1 Sanctissimo pontifici et dulcissimo filio Aquilae Albinus salutem.
2 Suavissimas dilectionis vestrae accepi litteras, et laetus de agnitione prosperitatis et reversionis vestrae legebam eas; exspectans quid illae mihi nuntiarent de novelli populi Christianitate, et de rerum ibi gestarum profectu.
3 Sed nihil de his inveni.
4 Tamen, volente Deo, visurus vos, vel necessitate coactus habes [Pez., habebis] dicere, quod chartula conticuit [Pez., continet].
5 Item quaerens in illis, quanto tempore beatitudini tuae in his partibus esset manendum?
6 Sed neque hoc inveni.
7 Ideo incertior de colloquio nostro factus, quid demandarem?
8 Tamen si usque ad Pascha liceat tibi in monasterio (Elnonensi S. Amandi ut infra) permanere, forsitan intra Quadragesimam visitemus te in lectulo deliciarum [tuarum] sedentem.
9 Ego vero ignarus adhuc sum de itinere meo [Pez., detinere me] propter famam, quae volitat per ora multorum, regem orationis gratia sancti Martini visitare patrocinia, et mihi necessitas incumbit, illum spectare [F., exspectare?], hospitiumque praeparare domino meo dilectissimo.
10 Et utinam volasset Aquila inter caeteros sanctarum volucrum coetus [usque] ad piscationes Ligeri fluminis!
11 Mandavit mihi quoque domnus rex venire ad Gyslae, sanctissimae sororis suae coenobium [Cod. Sal., Gysla. . . . . sorori . . . . ad coenobium] Gale [Cod. Sal., Cale] obviam Angilberto; sed ignoro adhuc quando [Pez., quomodo] hoc fieri debeat.
12 Si ante regis [adventum hoc erit] condictum, tunc venies nobis obviam ad Coisacam sancti Stephani cellam et [Pez., vel] ad [Noviantum Curtulum] nostrum.
13 Sed festina rescribere mihi, quantum fieri potest [Cod. Sal., posses], tempus mansionis tuae apud sanctum Amandum, et quid Leidrado [Cod. Sal., Laidrado] demandare velis.
14 Vix vivit, si facies nostras non videbit pariter.
15 Fuit enim toto anno infirmus valde, et dissoluta anima sua [Cod. Sal., animae suae] consiliare nobiscum cupit.
16 Multa bona, gloria Deo!
17 habet in illis partibus facta.
18 Dubitat vero an melius sit laborare in praedicationis ministerio, vel quietam ducere vitam?
19 Sed certius ab illo ipso, permittente Deo, haec audituri erimus.
20 Mandavi per litteras etiam, et saepius viva voce, fratribus sancti Servazii [Cod. Sal., Servasii] tuae servire auctoritati, sicut et mihi.
21 Plura tibi scriberem de sancta praedicationis instantia, et de honestate morum inter paganos; quia conversationis dignitas solet eos erudire in praedicatoribus [Al., praedicationibus], sicut verborum veritas.
22 Sed quia spero cito vos, miserante Deo, videre, melius haec colloquendo putavi conferre, quam scribendo innotescere.
23 Nec maiorem ardorem habet animus vester, quam meus colloquii nostri.
24 Ideo rogemus Dei clementiam, ut concedat nobis in sua misericordia, et in nostra prosperitate videre nos cito facie ad faciem.
25 Gratia Domini nostri Iesu Christi te in omni bonitate proficere faciat, fili charissime ( Cod. Mab., reverentissime pater)! [Amen.]
Alcuinus HOME

bnf1096.76 bnf2183.96 csg271.161 tbl8.1v

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Saeculum contemnendum; ad aeterna tendendum docet. Venisse se ad mansiones S. Amandi, ait, Arnonem invisurus; quem tamen dolet ibi non reperisse. <<<     >>> EPISTOLA CIV. AD ARNONEM. (Anno incerto.) Dolet ob frustra exspectatam Arnonis praesentiam; dolorem vero mitigat suspiriis ad patriam coelestem. Munera ad se missa laeto animo accipit.
monumenta.ch > Alcuinus > 202 > 103