monumenta.ch > Alcuinus > 102
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CI. AD DOMNUM REGEM [ Cod. Vat., IMPERATOREM]. (Anno 800.) Gratias agit ob lectum et remissum libellum adversus Felicem; excusat nonnulla illius errata. De disp. Felicis cum Saraceno; et cuiusdam Iudaei cum Petro Magistro. Mittit quasdam species dictionum <<<     >>> EPISTOLA CIII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Ex litteris ab Arnone acceptis illius reditum; nihil vero de novi populi Christianitate, nihil de ipsius commoratione, nihil de spe mutui colloquii, quod tamen valde exoptat, percipit.

Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA CII. AD ARNONEM. (Anno 800.) Saeculum contemnendum; ad aeterna tendendum docet. Venisse se ad mansiones S. Amandi, ait, Arnonem invisurus; quem tamen dolet ibi non reperisse.

1 Charissimo germano meo Aquilae antistiti Albinus salutem.
2 Si mihi gerulus gratus occurrisset, saepius tuae scripsissem dilectioni, ut litteris implerem quod verbis non potui, et charitatis dulcedinem, lingua tacente, apices monstrarent.
3 Hoc dedit Deus absentibus in solatium, ut per chartas loqui potuissent, et necessaria proferre in cor alterius: dum animus gravi carcere corporis circumseptus, suae naturae velocitatem explicare non valet; indices tamen litteras fraternus amor sibi mutuo dirigeret.
4 Quid de gloria sanctorum dicendum putas?
5 ubi nulla tarditas sarcinae corporalis piae voluntati obsistit, quin, quod placeat, impleat.
6 Quid est saeculum, nisi miseria, et velut umbra fugax, et seducens delectatio?
7 Festinemus tota mentis intentione ad illam requiem, quam nullus dolor perturbat.
8 Ascendamus per gradus charitatis ad illam civitatem, in qua Deus solus rex regnat in aeternum.
9 In qua tota beatitudo sine ulla miseria viget et valet.
10 Ut ad illam pervenire mereamur, eodem auxiliante rege, nos invicem exhortemur, et velocior charitatis cursu tardiorem admonitionis sedulitate trahat.
11 Tu meam fraterna diligentia socordiam castiga; vel tuae sanctitatis precibus iacentem releva, ut fraternae dexterae ducatu non lassescat in via veritatis, qui hucusque in saeculi se revolvebat coeno.
12 Veniens veniebam ad sancti Amandi protectoris nostri dulcissimas mansiones, quaerens amatorem meum, ut eius dulcissimo alloquio refrigerarem animam meam.
13 Sed quia necdum de nido Iuvavensi [Cod. Sal., Iuuovense] avis optata evolavit, misi hanc invitatoriam illi chartulam, ut nostram agnosceret prosperitatem, vel suam nobis praesentiam demonstraret [Edit., designaret].
14 Fidelis amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur; cuius dulcedo omnes saeculi superat iucunditates.
15 Quid divitiae sine amicis?
16 Avarus aurum quaerit: Et quid in auro, nisi species vana?
17 Nonne unus panis esurienti melior est, quam mons aureus?
18 Aurum prodesse potest danti, non possidenti.
19 Ideo demus divitias in praesenti, ut in futuro possideamus illas.
20 Nam pauperis manus gazophylacium est Christi.
21 Nullus melior custos divitiarum est quam Christus.
22 Proficientem te, charissime frater, divina auxilietur gratia in aeternum.
Alcuinus HOME

bnf1096.76 bnf2183.96 csg271.54 tbl8.1v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik